[ULPIANUS libro decimo ad edictum. ] §3.6.3.prEt generaliter idem erit, si quid omnino compendii sensit propter hoc, siue ab aduersario siue ab alio quocumque.
[乌尔比安著《告示评注》第十卷] 一般而言,如果他因此获得了任何利益,无论该利益是来自诉讼对手还是其他任何人,都将适用同样的规定。
§3.6.3.1Si igitur accepit ut negotium faceret siue fecit siue non fecit, et qui accepit ne faceret etsi fecit, tenetur.
因此,如果为了给人制造麻烦而收受了金钱,无论他实际上是否制造了麻烦,以及为了不制造麻烦而收受金钱的人,即使他实际上制造了麻烦,也要承担责任。
§3.6.3.2Hoc edicto tenetur etiam is qui depectus est: depectus autem dicitur turpiter pactus.
根据本告示,达成非法协议(depectus)的人也应承担责任:而所谓“达成非法协议”,是指达成了可耻的协议(turpiter pactus)。
§3.6.3.3Illud erit notandum, quod qui dedit pecuniam, ut negotium quis pateretur, non habebit ipse repetitionem: turpiter enim fecit: sed ei dabitur petitio, propter quem datum est ut calumnia ei fiat.
必须注意以下这一点:为了让某人遭受麻烦而给予金钱的人,其本人并不享有返还请求权,因为他的行为是可耻的;但是,对于因其而给予金钱以企图对其进行恶意诉讼(诽谤)的人,将给予他诉权。
quare si quis et a te pecuniam accepit, ut mihi negotium faceret, et a me, ne mihi faceret, duobus iudiciis mihi tenebitur.
因此,如果有人既从你那里收受了金钱,以便给我制造麻烦,又从我这里收受了金钱,以便不给我制造麻烦,那么他将通过两项诉讼对我承担责任。