[ULPIANUS libro decimo ad edictum. ] §3.6.1.prIn eum qui, ut calumniae causa negotium faceret uel non faceret, pecuniam accepisse dicetur, intra annum in quadruplum eius pecuniae, quam accepisse dicetur, post annum simpli in factum actio competit.
针对被指称为了恶意诉讼之目的而实施或不实施某项诉讼行为,从而接受了金钱之人,在一年之内,可提起索取其被指称接受之金钱的四倍数额的事实诉讼;在一年之后,则可提起索取单倍数额的事实诉讼。
§3.6.1.1Hoc autem iudicium non solum in pecuniariis causis, sed et ad publica crimina pertinere Pomponius scribit, maxime cum et lege repetundarum teneatur, qui ob negotium faciendum aut non faciendum per calumniam pecuniam accepit.
蓬波尼乌斯写道,但这一诉讼不仅适用于金钱案件,也适用于公诉犯罪,尤其是因为,因恶意诉讼而为了实施或不实施某项诉讼行为而接受金钱之人,亦须依据《关于勒索返还法》承担责任。
§3.6.1.2Qui autem accepit pecuniam siue ante iudicium siue post iudicium acceptum, tenetur.
但接受金钱之人,无论是在接受诉讼之前还是在接受诉讼之后接受的,均须承担责任。
§3.6.1.3Sed et constitutio imperatoris nostri, quae scripta est ad Cassium Sabinum, prohibuit iudici uel aduersario in publicis uel priuatis uel fiscalibus causis pecuniam dare, et ex hac causa litem perire iussit.
不过,我们皇帝致卡西乌斯·萨比努斯的敕令也禁止在公事、私事或国库案件中向审判员或对方当事人给予金钱,并命令以此原因使诉讼消灭。
nam tractari potest, si aduersarius non per calumniam transigendi animo accepit, an constitutio cessat? et puto cessare sicuti hoc quoque iudicium: neque enim transactionibus est interdictum, sed sordidis concussionibus.
因为,如果对方当事人并非出于恶意诉讼,而是抱着和解的意图接受了金钱,那么敕令是否不予适用,对此可以进行探讨? 我认为敕令不予适用,正如这一诉讼亦是如此;因为被禁止的并非和解,而是卑劣的勒索。
§3.6.1.4Pecuniam autem accepisse dicemus etiam si aliquid pro pecunia accepimus.
此外,即使我们为了代替金钱而接受了某种物品,我们也将认定其接受了金钱。