[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §3.5.48.prSi rem, quam seruus uenditus subripuisset a me uenditore, emptor uendiderit eaque in rerum natura esse desierit, de pretio negotiorum gestorum actio mihi danda sit, ut dari deberet, si negotium, quod tuum esse existimares, cum esset meum, gessisses: sicut ex contrario in me tibi daretur, si, cum hereditatem quae ad me pertinet tuam putares, res tuas proprias legatas soluisses, quandoque de ea solutione liberarer.
[阿非利加努斯,《论问题》第八卷] 如果买受人转卖了已被售出的奴隶从我这位出卖人处窃取的物品,且该物品在自然界中已不复存在,则就其价金应当给予我无因管理之诉,正如如果你管理了你认为是属于你自己的、但实际上是属于我的事务时,应当给予该诉讼一样;反之,如果在你认为属于我的遗产是属于你的情况下,你交付了作为遗赠的你自己的特有财产,从而使我因该交付而免除债务时,也会给予你针对我的诉讼一样。