[PAPINIANUS libro secundo responsorum. ] §3.5.30.prLiberto uel amico mandauit pecuniam accipere mutuam: cuius litteras creditor secutus contraxit et fideiussor interuenit: etiamsi pecunia non sit in rem eius uersa, tamen dabitur in eum negotiorum gestorum actio creditori uel fideiussori, scilicet ad exemplum institoriae actionis.
[巴比尼安,《答辩录》第二卷] 某人委托其解放自由人或朋友借入一笔款项;债权人凭其信件缔结了契约,且保证人也介入其中。 即使该笔款项未用于其利益,债权人或保证人仍可针对他提起无因管理之诉,即效仿店员诉讼的范例。
§3.5.30.1Inter negotia Sempronii, quae gerebat, ignorans Titii negotium gessit: ob eam quoque speciem Sempronio tenebitur, sed ei cautionem indemnitatis officio iudicis praeberi necesse est aduersus Titium, cui datur actio.
在管理森普罗尼乌斯的事务期间,某人在不知情的情况下管理了蒂蒂乌斯的事务。 由于这一情形,他亦将对森普罗尼乌斯承担责任,但依裁判官的职权,必须向他提供针对蒂蒂乌斯(其被赋予该诉讼)的免责担保。
idem in tutore iuris est.
同样的法律规则亦适用于监护人。
§3.5.30.2Litem in iudicium deductam et a reo desertam frustratoris amicus ultro egit, causas absentiae eius allegans iudici: culpam contraxisse non uidebitur, quod sententia contra absentem dicta ipse non prouocauit.
对于已起诉至法院但被被告放弃的诉讼,拖延诉讼的被告的朋友自愿予以代理,并向裁判官申明其缺席的理由。 由于他未对针对缺席者作出的判决提起上诉,他将不被视为有过错。
ULPIANUS notat: hoc uerum est, quia frustrator condemnatus est: ceterum si amicus, cum absentem defenderet condemnatus, negotiorum gestorum aget, poterit ei imputari, si cum posset non appellasset.
乌尔比安注:这是真实的,因为拖延诉讼的被告本人被判决败诉;但如果该朋友在为缺席者辩护时被判决败诉,并提起无因管理之诉,若他本能上诉而未上诉,则这一情况可以归责于他。
§3.5.30.3Qui aliena negotia gerit, usuras praestare cogitur eius scilicet pecuniae, quae purgatis necessariis sumptibus superest.
管理他人事务的人,必须对在结清必要费用后剩余的款项支付利息。
§3.5.30.4Libertos certam pecuniam accipere testator ad sumptum monumenti uoluit: si quid amplius fuerit erogatum, iudicio negotiorum gestorum ab herede non recte petetur nec iure fideicommissi, cum uoluntas finem erogationis fecerit.
立遗嘱人希望其解放自由人获得特定数额的款项用于建造陵墓。 如果支出了更多费用,无论通过无因管理之诉还是通过信托遗赠权,均不能正当地向继承人请求偿还,因为遗嘱已经设定了支出的上限。
§3.5.30.5Tutoris heres impubes filius ob ea, quae tutor eius in rebus pupillae paternae gessit, non tenetur, sed tutor proprio nomine iudicio negotiorum gestorum conuenietur.
作为监护人继承人的未适龄儿子,对于其自身的监护人在其父亲的被监护女的财产中所作的事务管理行为,不承担责任;但该监护人本人应以其个人名义被提起无因管理之诉。
§3.5.30.6Quamquam mater filii negotia secundum patris uoluntatem pietatis fiducia gerat, tamen ius actoris periculo suo litium causa constituendi non habebit, quia nec ipsa filii nomine recte agit aut res bonorum eius alienat uel debitorem impuberis accipiendo pecuniam liberat.
虽然母亲根据父亲的意愿,基于母爱管理其儿子的事务,但她无权自担风险为诉讼目的指定诉讼代理人,因为她本人既不能正当地以儿子的名义提起诉讼,亦不能处分其财产,或通过收受款项而免除该未适龄儿童债务人的债务。
§3.5.30.7Uno defendente causam communis aquae sententia praedio datur: sed qui sumptus necessarios ac probabiles in communi lite fecit, negotiorum gestorum actionem habet.
在一共有者对共有水权的诉讼进行抗辩的情况下,判决适用于该土地;但在共有诉讼中支出了必要且合理的费用之人,享有无因管理之诉。