[IDEM libro tertio responsorum. ] §3.5.31.prFideiussor imperitia lapsus alterius quoque contractus, qui personam eius non contingebat, pignora uel hypothecas suscepit et utramque pecuniam creditori soluit, existimans indemnitati suae confusis praediis consuli posse.
[同上,《答辩录》第三卷] 保证人因缺乏经验而犯错,还接受了与他无关的另一份契约的质权或抵押权,并认为通过合并地产可以保障自己的免责,从而向债权人支付了两笔款项。
ob eas res iudicio mandati frustra conuenietur et ipse debitorem frustra conueniet, negotiorum autem gestorum actio utrique necessaria erit: in qua lite culpam aestimari satis est, non etiam casum, quia praedo fideiussor non uidetur.
由于这些情况,他将被无端地提起委托之诉,而他自己也将无端地起诉债务人,但对双方而言,无因管理之诉都将是必要的。 在此诉讼中,仅评估过失即为足够,而不评估意外事件,因为保证人并不被视为掠夺者。
creditor ob id factum ad restituendum iudicio, quod de pignore dato redditur, cum uideatur ius suum uendidisse, non tenebitur.
债权人因这一行为,将不承担通过给付质物返还诉讼进行返还的责任,因为他被视为已经转让了自己的权利。
§3.5.31.1Ignorante uirgine mater a sponso filiae res donatas suscepit: quia mandati uel depositi cessat actio, negotiorum gestorum agitur.
在女儿不知情的情况下,母亲接受了女儿未婚夫赠送的财物。 由于不能提起委托之诉或寄托之诉,故提起无因管理之诉。