[PAULUS libro nono ad edictum. ] §3.5.20.prNam et Seruius respondit, ut est relatum apud Alfenum libro trigensimo nono digestorum: cum a Lusitanis tres capti essent et unus ea condicione missus, uti pecuniam pro tribus adferret, et nisi redisset, ut duo pro eo quoque pecuniam darent, isque reuerti noluisset et ob hanc causam illi pro tertio quoque pecuniam soluissent: Seruius respondit aequum esse praetorem in eum reddere iudicium.
[保罗,告示注解第九卷] 因为塞尔维乌斯也曾做出解答,正如阿尔芬努斯在《学说汇纂》第三局十九卷中所记载的:当三人被卢西塔尼亚人俘虏,其中一人在以下条件下被释放,即他应该带来三个人的赎金,而如果他没有回来,其余两人也应当为他支付赎金;而他拒绝返回,由于这个原因,他们也为这第三个人支付了赎金。 塞尔维乌斯解答说,裁判官针对他授予诉讼是公平的。
§3.5.20.1Qui negotia hereditaria gerit, quodammodo sibi hereditatem seque ei obligat: ideoque nihil refert an etiam pupillus heres existat, quia id aes alienum cum ceteris hereditariis oneribus ad eum transit.
管理继承财产事务的人,在某种程度上使继承财产对他负有义务,也使自己对继承财产负有义务。 因此,即使被监护人作为继承人存在也无关系,因为该债务与其余的继承负担一同转移给他。
§3.5.20.2Si uiuo Titio negotia eius administrare coepi, intermittere mortuo eo non debeo: noua tamen inchoare necesse mihi non est, uetera explicare ac conseruare necessarium est.
如果在提修斯生存时我开始管理他的事务,在他死后我不应当中断:然而,对我来说开始新事务并非必要,而理清并保存旧事务是必要的。
ut accidit cum alter ex sociis mortuus est: nam quaecumque prioris negotii explicandi causa geruntur, nihilum refert, quo tempore consummentur, sed quo tempore inchoarentur.
这就像合伙人之一死亡时所发生的情况一样:因为凡是为了理清以前的事务而进行的活动,在什么时间完成并无关系,而是在什么时间开始才具有关系。
§3.5.20.3Mandatu tuo negotia mea Lucius Titius gessit: quod is non recte gessit, tu mihi actione negotiorum gestorum teneris non in hoc tantum, ut actiones tuas praestes, sed etiam quod imprudenter eum elegeris, ut quidquid detrimenti neglegentia eius fecit, tu mihi praestes.
依你的委托,卢修斯·提修斯管理了我的事务:对于他未妥善管理的部分,你因无因管理之诉而对我承担责任,这不仅限于你向我转让你的诉权,而且还因为你轻率地选任了他,以至于因其疏忽所造成的任何损失,你都必须向我赔偿。