[IDEM libro secundo ad Neratium. ] §3.5.18.prAdquin natura debitor fuit etiam si in peculio nihil habuit, et si postea habuit, sibi postea soluere debet in eodem actu perseuerans: sicut is, qui temporali actione tenebatur, etiam post tempus exactum negotiorum gestorum actione id praestare cogitur.
[同前,对内拉蒂乌斯的注解第二卷] 然而,即使他特有财产中一无所有,他也是自然债务人;如果他后来拥有了特有财产,在继续从事同一活动期间,他应当在事后向自己偿付:正如一个受临时性诉讼约束的人,即使在期限届满之后,也被强迫通过无因管理之诉予以偿付一样。
§3.5.18.1Scaeuola noster ait putare se, quod Sabinus scribit debere a capite rationem reddendum sic intellegi, ut appareat, quid reliquum fuerit tunc, cum primum liber esse coeperit, non ut dolum aut culpam in seruitute admissam in obligationem reuocet: itaque si inueniatur uel malo more pecunia in seruitute erogata, liberabitur.
我们的斯凯沃拉说,他认为萨宾所写的“应当由奴隶本人交付账目”,应当被理解为:使他最初开始获得自由时还剩下什么得以查明,而不是为了将奴役期间所犯的故意或过失重新纳入债务之中;因此,即使发现金钱是在奴役期间以不良方式支出的,他也将被免责。
§3.5.18.2Si libero homini, qui bona fide mihi seruiebat, mandem, ut aliquid agat, non fore cum eo mandati actionem Labeo ait, quia non libera uoluntate exsequitur rem sibi mandatam, sed quasi ex necessitate seruili: erit igitur negotiorum gestorum actio, quia et gerendi negotii mei habuerit affectionem et is fuit, quem obligare possem.
拉贝奥说,如果我委托一个善意为我服务的自由人去做某事,将不会存在针对他的委托之诉,因为他并非凭自由意志执行受托之事,而是犹如出于奴隶的必然性;因此,将存在无因管理之诉,因为他既有管理我事务的意图,又是能够受我约束之人。
§3.5.18.3Cum me absente negotia mea gereres, imprudens rem meam emisti et ignorans usucepisti: mihi negotiorum gestorum ut restituas obligatus non es.
当你在我不在场时管理我的事务,在不知情中购买了我的财产,并因不知情而因时效取得了它:你没有义务通过无因管理之诉向我返还该物。
sed si, antequam usucapias, cognoscas rem meam esse, subicere debes aliquem, qui a te petat meo nomine, ut et mihi rem et tibi stipulationem euictionis committat: nec uideris dolum malum facere in hac subiectione: ideo enim hoc facere debes, ne actione negotiorum gestorum tenearis.
但是,如果你在因时效取得之前得知该财产是我的,你应当安排某人以我的名义向你请求该物,以便他将该物交给我,并将针对追夺的要式口头约定交给合意于你的你;你在此种安排中不被视为行使恶意:因为你之所以应当这样做,正是为了免于受到无因管理之诉的拘束。
§3.5.18.4Non tantum sortem, uerum etiam usuras ex pecunia aliena perceptas negotiorum gestorum iudicio praestabimus, uel etiam quas percipere potuimus.
我们在无因管理的裁判中,不仅要偿还本金,还要偿还从他人资金中收取的利息,甚至包括我们原本能够收取的利息。
contra quoque usuras, quas praestauimus uel quas ex nostra pecunia percipere potuimus quam in aliena negotia impendimus, seruabimus negotiorum gestorum iudicio.
相反,我们也将通过无因管理的裁判,收回我们已支付的利息,或者我们从自己用于他人事务的资金中原本能够收取的利息。
§3.5.18.5Dum apud hostes esset Titius, negotia eius administraui, postea reuersus est: negotiorum gestorum mihi actio competit, etiamsi eo tempore quo gerebantur dominum non habuerunt.
当提蒂乌斯在敌人那里时,我管理了他的事务,后来他返回了:我享有无因管理之诉,即使在管理这些事务时,它们并没有主人。