[PAULUS libro nono ad edictum. ] §3.4.6.pritem eorum, qui in eiusdem potestate sunt: quasi decurio enim hoc dedit, non quasi domestica persona.
[保罗,告示注解第九卷] 同样,处于同一支配权力之下的人的[表决权也同样有效];因为他是作为市参事会员给出此票的,而不是作为家庭成员。
quod et in honorum petitione erit seruandum, nisi lex municipii uel perpetua consuetudo prohibeat.
除非市政法或长期的惯例予以禁止,否则在竞选公职时也应当遵守这一规定。
§3.4.6.1Si decuriones decreuerunt actionem per eum mouendam quem duumuiri elegerint, is uidetur ab ordine electus et ideo experiri potest: parui enim refert, ipse ordo elegerit an is cui ordo negotium dedit.
如果市参事会员们决议,应当由双人官选定的人提起诉讼,那么该人就被视为是由参事会选定的,因此可以进行诉讼;因为是参事会自己选定,还是参事会把事务交托的人选定,这关系不大。
sed si ita decreuerint, ut quaecumque incidisset controuersia, eius petendae negotium Titius haberet, ipso iure id decretum nullius momenti esse, quia non possit uideri de ea re, quae adhuc in controuersia non sit, decreto datam persecutionem.
但是,如果他们决议,无论发生什么争议,都由提图斯负责起诉的事务,那么在法律上该决议是无效的,因为不能认为,对于尚未发生争议的事项,已通过决议授予了起诉权。
sed hodie haec omnia per syndicos solent secundum locorum consuetudinem explicari.
然而今天,所有这些事情通常根据地方惯例由市代理人来处理。
§3.4.6.2Quid si actor datus postea decreto decurionum prohibitus sit, an excepto ei noceat? et puto sic hoc accipiendum, ut ei permissa uideatur, cui et permissa durat.
如果被指定的诉讼代理人随后被市参事会员们的决议禁止提起诉讼,抗辩是否对他不利? 我认为应当这样理解:只有对许可依然有效的人,才被视为获得了提起诉讼的许可。
§3.4.6.3Actor uniuersitatis si agat, compellitur etiam defendere, non autem compellitur cauere de rato.
如果法人的诉讼代理人提起诉讼,他也必须进行答辩,但不需要提供获得追认的担保。
sed interdum si de decreto dubitetur, puto interponendam et de rato cautionem.
但是有时,如果对决议存在疑问,我认为也应当提供关于获得追认的担保。
actor itaque iste procuratoris partibus fungitur et iudicati actio ei ex edicto non datur nisi in rem suam datus sit.
因此,该诉讼代理人履行代理人的职责,除非他是为了自己的利益而被指定的,否则根据告示,他不能获得基于判决的诉权。
et constitui ei potest.
而且也可以为他指定代理人。
ex isdem causis mutandi actoris potestas erit, ex quibus etiam procuratoris.
由于与更换代理人相同的理由,存在更换诉讼代理人的权力。
actor etiam filius familias dari potest.
家子也可以被指定为诉讼代理人。