[IDEM libro octauo ad edictum. ] §3.3.8.prFilius familias et ad agendum dare procuratorem potest, si qua sit actio, qua ipse experiri potest: non solum si castrense peculium habeat, sed et quiuis filius familias: ut puta iniuriam passus dabit ad iniuriarum actionem, si forte neque pater praesens sit nec patris procurator uelit experiri, et erit iure ab ipso filio familias procurator datus.
[同前,告示注解第八卷] 家子如果拥有他自己可以提起诉讼的诉权,则他也可以为提起诉讼而选任代理人;这不仅适用于他拥有兵役特有财产的情况,而且适用于任何家子。 例如,遭受侵害的人,如果其父亲不在场且父亲的代理人也不愿提起诉讼,则他将为侵害之诉选任代理人,并且该代理人是由家子本人依法选任的。
hoc amplius Iulianus scribit et si filio familias patri per filium eius in eadem potestate manentem fiat iniuria neque auus praesens sit, posse patrem procuratorem dare ad ulciscendam iniuriam, quem nepos absentis passus est.
此外,朱利安写道,如果一个身为家子的父亲,由于其留在同一家父权下的儿子而遭受了侵害,且祖父不在场,则该父亲可以选任代理人,以对这位不在场之人的孙子所遭受的侵害进行雪耻。
ad defendendum quoque poterit filius familias procuratorem dare.
家子也可以为辩护而选任代理人。
sed et filia familias poterit dare procuratorem ad iniuriarum actionem.
然而,家女也可以为侵害之诉选任代理人。
nam quod ad dotis exactionem cum patre dat procuratorem, superuacuum esse Ualerius Seuerus scribit, cum sufficiat patrem dare ex filiae uoluntate.
因为瓦莱里乌斯·塞维鲁写道,关于索回嫁资,她与父亲一同选任代理人是多余的,因为由父亲根据女儿的意愿选任代理人就已经足够了。
sed puto, si forte pater absens sit uel suspectae uitae, quo casu solet filiae competere de dote actio, posse eam procuratorem dare.
但我认为,如果父亲不在场,或者其生活方式可疑(在这种情况下,关于嫁资的诉权通常属于女儿),则女儿可以选任代理人。
ipse quoque filius procurator dari poterit et ad agendum et ad defendendum.
儿子本人也可以被选任为代理人,无论是在提起诉讼还是在进行辩护中。
§3.3.8.1Inuitus procurator non solet dari.
违背意愿者通常不被选任为代理人。
inuitum accipere debemus non eum tantum qui contradicit, uerum eum quoque qui consensisse non probatur.
我们不仅应当把明确表示反对的人视为“违背意愿者”,而且应当把未被证明已表示同意的人也视为“违背意愿者”。
§3.3.8.2Ueterani procuratores fieri possunt: milites autem nec si uelit aduersarius procuratores dari possunt, nisi hoc tempore litis contestatae quocumque casu praetermissum est: excepto eo qui in rem suam procurator datus est, uel qui communem causam omnis sui numeri persequatur uel suscipit, quibus talis procuratio concessa est.
退役军人可以成为代理人;但现役军人则不能被选任为代理人,即使对方当事人同意也不行,除非在争讼成立之时由于某种原因而被漏看。 但为自己利益而被选任为代理人的人,或者为自己所属的整个部队的共同案件提起诉讼或承担诉讼的人除外,因为他们被允许拥有此类代理权。
§3.3.8.3'Procuratorem ad litem suscipiendam datum, pro quo consentiente dominus iudicatum solui exposuit' praetor ait 'iudicium accipere cogam'.
裁判官说:“对于被选任以承担诉讼的代理人,且在经该代理人同意的情况下本人已为其提供了判决债务履行的担保者,我将强迫其接受审判。
Uerum ex causa non debebit compelli.
”然而,若有正当理由,则不应当强迫他。
Ut puta inimicitiae capitales interuenerunt inter ipsum procuratorem et dominum: scribit Iulianus debere in procuratorem denegari actionem.
例如,在代理人本人与委托人之间发生了深仇大恨:朱利安写道,应当拒绝针对该代理人的诉讼。
item si dignitas accesserit procuratori: uel rei publicae causa afuturus sit:
同样,如果代理人获得了某种尊贵地位,或者他将因公务而不在场。