[GAIUS libro tertio ad edictum prouinciale. ] §3.3.46.prQui proprio nomine iudicium accepisset, si uellet procuratorem dare, in quem actor transferat iudicium, audiri debet sollemniterque pro iudicatum solui satisdatione cauere.
[盖尤斯,《行省告示评注》第三卷] 以自己名义接受审判的人,如果希望指定诉讼代理人,以便原告将审判移转给该人,其请求应当被听取,并且应当正式通过提供“给付裁判事项”的担保来进行誓约。
§3.3.46.1Ei qui defendit eum, cuius nomine ipse non agat, liberum est uel in unam rem defendere.
对于防卫某人、但并非以其名义进行全面代理的人来说,即使仅在单一事项上进行防卫也是自由的。
§3.3.46.2Qui alium defendit, satisdare cogitur: nemo enim alienae litis idoneus defensor sine satisdatione intellegitur.
防卫他人的人被强迫提供担保;因为没有担保,任何人都不被视为他人诉讼的适格防卫人。
§3.3.46.3Item quaeritur, si iudicium acceperit defensor et actor in integrum restitutus sit, an cogendus sit restitutorium iudicium accipere: et magis placet cogendum.
同样有人提出疑问,如果防卫人接受了审判,而原告被恢复原状,防卫人是否应当被强迫接受恢复原状的审判? 更为赞同的意见是应当强迫。
§3.3.46.4Procurator ut in ceteris quoque negotiis gerendis, ita et in litibus ex bona fide rationem reddere debet.
诉讼代理人如同在管理其他事务中一样,在诉讼中也应当基于诚实信用原则报告账目。
itaque quod ex lite consecutus erit siue principaliter ipsius rei nomine siue extrinsecus ob eam rem, debet mandati iudicio restituere usque adeo, ut et si per errorem aut iniuriam iudicis non debitum consecutus fuerit, id quoque reddere debeat.
因此,他从诉讼中获得的东西,无论是主要以该物本身的名义,还是因该事项而从外部获得的,都应当通过委任诉讼予以返还,以至于即使因裁判官的错误或不公而获得了非债之物,他也应当将该物予以返还。
§3.3.46.5Item contra quod ob rem iudicatam procurator soluerit, contrario mandati iudicio reciperare debet: poenam autem, quam ex suo delicto praestitit, reciperare non debet.
相反,诉讼代理人因裁判事项而支付的款项,应当通过反向委任诉讼予以收回;但是,他因自己的违法行为而承担的罚金,则不得收回。
§3.3.46.6Litis impendia bona fide facta uel ab actoris procuratore uel a rei debere ei restitui aequitas suadet.
公平原则提示,无论是原告的诉讼代理人还是被告的诉讼代理人,基于诚实信用原则所支付的诉讼费用,都应当向其予以返还。
§3.3.46.7Si duobus mandata sit administratio negotiorum, quorum alter debitor sit mandatoris, an alter cum eo recte acturus sit? et utique recte: non enim ob id minus procurator intellegitur, quod is quoque cum quo agitur procurator sit.
如果事务的管理被委任给两个人,其中一人是委任人的债务人,另一人是否可以正当地对他提起诉讼? 当然可以正当地提起;因为并不因为被诉一方也是诉讼代理人,提起诉讼的这一方就因此不再被视为诉讼代理人。