[PAULUS libro nono ad edictum. ] §3.3.45.prnon cogendum.
[保罗,《告示评注》第九卷] 不应强迫。
Sabinus autem nullas praetoris partes esse ad compellendum defendere, sed ex stipulatu ob rem non defensam agi posse: at si iustas causas habeat, cur iudicium accipere nolit, fideiussores non teneri, quia uir bonus arbitraturus non fuerit, ut qui iustam excusationem adferret, defendere cogeretur.
但萨比努斯认为,裁判官在强迫进行防卫方面没有任何职责,而是可以因未进行防卫而根据约定提起诉讼;但是,如果他有正当理由不愿接受审判,保证人则不承担责任,因为一个诚实人不会判定,提出正当免责理由的人应当被强迫进行防卫。
sed et si satis non dedit, sed repromittenti ei creditum est, idem statuendum est.
但是,即使他没有提供担保,而是对做出反向承诺的他给予了信用,也应当做出同样的认定。
§3.3.45.1Qui ita de publico agunt, ut et priuatum commodum defendant, causa cognita permittuntur procuratorem dare, et postea alius agens exceptione repelletur.
那些以公法事由提起诉讼并同时保护私利的人,在经过原因审查后,被允许指定诉讼代理人,此后其他提起诉讼的人将因抗辩而被驳回。
§3.3.45.2Si procuratori opus nouum nuntiatium sit isque interdicto utatur 'ne ei uis fiat aedificanti', defensoris partes eum sustinere nec compelli cauere ratam rem dominum habiturum Iulianus ait, et si satisdederit, non animaduerto, inquit Iulianus, quo casu stipulatio committatur.
如果向诉讼代理人发出了新建筑物异议通知,而他使用了‘不得对正在施工的他施加暴力’的禁令,尤里安认为,他承担了防卫人的角色,不得被强迫提供关于本人将予追认的担保;尤里安说:“而且,即使他提供了担保,我也不明白在何种情况下该约定会发生违约。 ”