Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §3.3.39.pr-3.3.39.7

代理人的辩护义务与关于主人追认的担保

第 522 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段论述了辩护人或代理人在诉讼与质问中为主人辩护的义务,并详细说明了在何种具体情形下(如宣誓、嫁妆、身份争议、恢复原状、指控监护人等)需要就主人追认提供保证。

[IDEM libro nono ad edictum. ] §3.3.39.prNon solum autem in actionibus et interdictis et in stipulationibus debet dominum defendere, uerum in interrogationibus quoque, ut in iure interrogatus ex omnibus causis respondeat, ex quibus dominus.
[同上作者,《告示注解》第九卷] 然而,辩护人不仅在诉讼、禁令以及口头协定中应当为主人辩护,而且在质问中也是如此,以便在法庭上接受质问时,他能就主人应当回答的一切事由做出回答。
an igitur heres sit absens, respondere debebit et si responderit uel tacuerit, tenebitur.
因此,他必须回答该缺席者是否为继承人,且如果他做出了回答或保持沉默,他都将承担责任。
§3.3.39.1Qui alieno nomine agit quamcumque actionem, id ratum habiturum eum ad quem ea res pertinebit cauere debet.
以他人名义提起任何诉讼的人,必须保证该事务所属之人将会追认该行为。
sed interdum licet suo nomine procurator experiatur, tamen de rato debebit cauere, ut Pomponius libro uicensimo quarto scribit.
然而,有时即使代理人以自己的名义起诉,他仍须就追认提供保证,正如蓬波尼乌斯在第二十四卷中所写的。
ut puta iusiurandum procuratori rettulit, iurauit absenti dari oportere: agit hoc iudicio suo nomine propter suum iusiurandum (neque enim haec actio domino competere potuit): sed debebit de rato cauere.
例如,对方向代理人反提宣誓,而代理人宣誓认为应当给付给缺席者:他因自己的宣誓而以自己的名义提起此诉讼(因为该诉讼不可能属于主人);但他必须保证追认。
sed et si procuratori constitutum est et ex ea causa agat: dubitandum non est quin locus sit de rato cautioni idque Pomponius scribit.
但同样,如果向代理人做出了债务履行的约定,且他基于该原因提起诉讼,毫无疑问应当适用关于追认的保证,蓬波尼乌斯也是这样写的。
§3.3.39.2Quaeritur apud Iulianum: utrum dominum solum ratam rem habere debet satisdare an etiam ceteros creditores? et ait dumtaxat de domino cauendum nec illis uerbis 'ad quem ea res pertinet' creditores contineri: nam nec ipsi domino haec incumbebat cautio.
在尤里安的著作中提出了这样一个问题:是应当仅保证主人追认,还是也包括其他债权人? 他认为,仅应就主人提供保证,且“该事务所属之人”这一措辞并不包含债权人;因为这一保证甚至并不由主人本人承担。
§3.3.39.3Si de dote agat pater, cauere debet ratam rem filiam habituram: sed et defendere eam debet, ut et Marcellus scribit.
如果父亲就嫁妆提起诉讼,他必须保证女儿将会追认;但他同时也必须为她辩护,正如马尔切鲁斯也写道的那样。
§3.3.39.4Si pater filii nomine iniuriarum agat, cum duae sint actiones una patris altera filii, cessat de rato cautio.
如果父亲以儿子的名义提起侵害诉讼,既然存在两个诉讼(一个是父亲的,另一个是儿子的),则无需进行关于追认的保证。
§3.3.39.5Si status controuersiam cui faciat procurator, siue ex seruitute in libertatem aduersus eum quis litiget siue ipse ex libertate in seruitutem petat, debet cauere ratam rem dominum habiturum.
如果代理人与某人发生身份争议,不论是有人起诉他要求从奴隶状态获得自由,还是他自己请求将某人从自由状态归于奴隶状态,他都必须保证主人将会追认。
et ita edicto scriptum est, ut ex utroque latere quasi actor habeatur.
告示中也是这样规定的,即在双方当事人中,他都被视为原告一般。
§3.3.39.6Est et casus, quo quis eiusdem actionis nomine et de rato caueat et iudicatum solui.
也存在这样一种情形,即有人因同一诉讼而既要保证追认,又要保证判决的履行。
ut puta postulata est cognitio de in integrum restitutione, cum minor circumscriptus in uenditione diceretur: alterius procurator existit: debet cauere hic procurator et ratam rem dominum habiturum, ne forte dominus reuersus uelit quid petere, item iudicatum solui, ut si quid forte propter hanc restitutionem in integrum praestari adulescenti debeat, hoc praestetur.
例如,当未成年人被声称在买卖中受到欺诈,从而请求进行恢复原状的审理时:另一方的代理人出面:该代理人必须既保证主人将会追认,以免主人回来后可能又想提出某种请求;同样也要保证判决的履行,以便万一因这一恢复原状而应当向该青年给付某些东西时,该东西得以给付。
et haec ita Pomponius libro uicensimo quinto ad edictum scribit.
蓬波尼乌斯在《告示注解》第二十五卷中就是这样写的。
§3.3.39.7Item ait, si suspectus tutor postuletur, defensorem eius oportere etiam de rato cauere, ne reuersus ille uelit retractare quod actum est.
他同样说道,如果有人请求撤换可疑的监护人,其辩护人还必须就追认提供保证,以免其回来后想要撤销已进行的行为。
sed non facile per procuratorem quis suspectus accusabitur, quoniam famae causa est, nisi constet ei a tutore mandatum nominatim, aut si etiam absente tutore, quasi non defenderetur, praetor erat cogniturus.
但是,通过代理人来指控某人可疑并没那么容易,因为这涉及名誉问题,除非显然他得到了监护人的具体委托,或者即使在监护人缺席时,政务官在视其为未受辩护的情况下也将予以审理。

词汇与语法注释

  1. §3.3.39.prex quibus dominus — `ex quibus dominus` 后面省略了 `respondeat` 或 `respondere deberet`。其含义是,如果缺席的主人亲自出庭,在所有其必须回答的事由上,其辩护人(或被质问的代理人)同样有义务回答。
  2. §3.3.39.1id ratum habiturum eum ad quem ea res pertinebit — 此为对格与不定式(A.C.I.)结构,其中 `eum` 是不定式的逻辑主语,`id` 是 `habiturum [esse]` 的对格宾语。整个从句表示 `cauere debet`(必须保证)的内容。`id` 指代诉讼行为,`ratum habere` 则是“追认(他人所做的行为)”的固定表达。
  3. §3.3.39.2utrum dominum solum ratam rem habere debet satisdare — 由 `utrum ... an ...` 引导的双重间接疑问句。`dominum solum` 是不定式短语 `ratam rem habere` 的对格主语。该间接疑问句的主动词是无人称的 `debet satisdare`(应当保证),它带有一个对格与不定式结构作为其宾语。
  4. §3.3.39.7aut si etiam absente tutore, quasi non defenderetur, praetor erat cogniturus — `aut si ...` 从句与前面的 `nisi` 从句(`nisi constet ...`)并列,构成了对 `non facile ... accusabitur`(不容易被指控)的例外条件。`praetor erat cogniturus` 是主动迂回变位法(未来分词 + `esse`),表示“政务官原本准备审理”这一意图或预计。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §3.3.39.pr-3.3.39.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:3.3.39.pr-3.3.39.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。