[IDEM libro nono ad edictum. ] §3.3.40.prPomponius scribit non omnes actiones per procuratorem posse quem instituere.
[同上作者,《告示注解》第九卷] 蓬波尼乌斯写道,并非任何人都能通过代理人提起所有诉讼。
denique ut liberi, qui in potestate absentis dicuntur, ducantur, interdictum non posse desiderare ait nisi, ut Iulianus ait, causa cognita, id est si et nominatim ei mandatum sit et pater ualetudine uel alia iusta causa impediatur.
最后,他指出,对于据称在缺席者权力下的子女,要求将他们带来的禁令,代理人不得申请,除非正如尤里安所说,在进行案件审理之后,即如果代理人获得了专门授权,且父亲因疾病或其他正当原因而受阻。
§3.3.40.1Si stipuletur procurator damni infecti uel legatorum, debebit de rato cauere.
如果代理人就未发生损害或遗赠进行口头协定,他必须保证追认。
§3.3.40.2Sed et is, qui quasi defensor in rem actione conuenitur, praeter solitam satisdationem iudicatum solui etiam de rato debet cauere.
但同样,在对物诉讼中作为辩护人被起诉的人,除了通常的判决履行保证之外,还必须就追认提供保证。
quid enim si in hoc iudicio rem meam esse pronuntietur, reuersus ille, cuius defensor extiterat, uelit fundum uindicare: nonne ratum non uidebitur habere quod iudicatum est? denique si uerus procurator extitisset uel ipse praesens causam suam egisset et uictus esset: si a me uindicaret, exceptione rei iudicatae summoueretur, et ita Iulianus libro quinquagensimo digestorum scribit: nam cum iudicatur rem meam esse, simul iudicatur illius non esse.
因为,如果在此诉讼中宣告该物属于我,而其作为辩护人出面的该缺席者回来后想要追索该土地,难道他不会被视为未追认已做出的判决吗? 最后,如果当时出现的是真正的代理人,或者他本人亲自到场为其案件辩护并败诉,那么如果他向我追索,他将会被既判力抗辩所驳回,尤里安在《学说汇纂》第五十卷中也是这样写的:因为当判决该物属于我时,同时也判决了该物不属于他。
§3.3.40.3Ratihabitionis autem satisdatio ante litis contestationem a procuratore exigitur: ceterum semel lite contestata non compelletur ad cautionem.
然而,关于追认的保证是在诉讼系属之前向代理人要求的;而在诉讼一旦系属之后,他将不会被强迫提供保证。
§3.3.40.4In his autem personis, in quibus mandatum non exigimus, dicendum est, si forte euidens sit contra uoluntatem eos experiri eorum pro quibus interueniunt, debere eos repelli.
但是,对于那些我们不要求其提供委任状的人,应当说,如果显然他们是在违背其所介入之人的意愿而进行诉讼,他们应当被拒绝。
ergo non exigimus ut habeant uoluntatem uel mandatum, sed ne contraria uoluntas probetur: quamuis de rato offerant cautionem.
因此,我们并不要求他们拥有意愿或委任状,而只要求相反的意愿不被证实,即使他们提供了关于追认的保证。