[ULPIANUS libro sexto ad edictum. ] §3.2.4.prAthletas autem Sabinus et Cassius responderunt omnino artem ludicram non facere: uirtutis enim gratia hoc facere.
[乌尔比安《告示注解》第六卷] 然而,萨比努斯和卡西乌斯回答说,竞技者绝非在从事演艺活动,因为他们是为了追求卓越才做此事的。
et generaliter ita omnes opinantur et utile uidetur, ut neque thymelici neque xystici neque agitatores nec qui aquam equis spargunt ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deseruiunt, ignominiosi habeantur.
一般而言,所有人也都持此看法,且这被认为是有益的,即无论是舞台艺人、体育馆竞技者、御者,还是给马洒水的人,以及为神圣竞技会服务的其他助手,都不应被视为是不名誉的。
§3.2.4.1Designatores autem, quos Graeci βραβευτὰς appellant, artem ludicram non facere Celsus probat, quia ministerium, non artem ludicram exerceant.
此外,对于希腊人称为布拉贝乌特的典礼官,凯尔苏斯赞同他们并不从事演艺活动,因为他们是在履行职务,而非从事演艺活动。
et sane locus iste hodie a principe non pro modico beneficio datur.
事实上,如今这一职位是由皇帝作为一项不小的恩惠来授予的。
§3.2.4.2Ait praetor: 'qui lenocinium fecerit'.
法务官说:“从事拉皮条者。
lenocinium facit qui quaestuaria mancipia habuerit: sed et qui in liberis hunc quaestum exercet, in eadem causa est.
”占有营利性奴隶的人即是在从事拉皮条;但那些在自由人中从事这种牟利活动的人,也处于相同的境地。
siue autem principaliter hoc negotium gerat siue alterius negotiationis accessione utatur (ut puta si caupo fuit uel stabularius et mancipia talia habuit ministrantia et occassione ministerii quaestum facientia: siue balneator fuerit, uelut in quibusdam prouinciis fit, in balineis ad custodienda uestimenta conducta habens mancipia hoc genus obseruantia in officina), lenocinii poena tenebitur.
而且,无论他是将此作为主营业务,还是将其作为其他业务的附属手段(例如,如果他是旅店老板或马厩老板,并拥有此类提供服务并在服务中牟利的奴隶;或者如果他是浴室经营者,正如在某些行省中所发生的那样,拥有为了在浴室内看守衣物而雇用的奴隶,并让其在场所内从事此类勾当),他都将受到拉皮条的处罚。
§3.2.4.3Pomponius et eum, qui in seruitute peculiaria mancipia prostituta habuit, notari post libertatem ait.
蓬波尼乌斯还说,在奴隶身份期间,将属于其特有财产的奴隶用于卖淫的人,在获得自由后也会被烙上不名誉之印。
§3.2.4.4Calumniator ita demum notatur, si fuerit calumniae causa damnatus: neque enim sufficit calumniatum item praeuaricator.
诬告者只有在因诬告罪被判刑时,才会被烙上不名誉之印;因为仅被控诉诬告是不够的。 对于串通诉讼代理人也是如此。
praeuaricator autem est quasi uaricator, qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua: quod nomen Labeo a uaria certatione tractum ait, nam qui praeuaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex aduersa.
所谓串通诉讼代理人(praeuaricator),好比是跨步而行者(uaricator),他背叛了自己的诉讼而帮助对方;拉贝奥说这个名称源于“多变的争斗”(uaria certatio),因为进行串通诉讼的人站在双方的立场上,甚至更确切地说是站在对手那一边。
§3.2.4.5Item 'si qui furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo suo nomine damnatus pactusue erit' simili modo infames sunt,
同样,“凡因盗窃、暴力抢劫、不法侵害或恶意欺诈,以自己的名义被判有罪或达成和解的人”,也同样是不名誉的,