[ULPIANUS libro sexto ad edictum. ] §3.2.13.prQuid ergo si non ducere sit passus, sed posteaquam duxit ratum habuerit? ut puta initio ignorauit talem esse, postea scit? non notabitur: praetor enim ad initium nuptiarum se rettulit.
[乌尔比安,《告示注解》第六卷]\n\n那么,如果(父亲)并非事先准许他娶妻,而是在他娶妻之后予以追认,结果如何? 例如,起初不知道她是个这样的女人,事后知道了? 不予处以不名誉:因为裁判官追溯到婚姻的开始之时。
§3.2.13.1Si quis alieno nomine bina sponsalia constituerit, non notatur, nisi eius nomine constituat, quem quamue in potestate haberet: certe qui filium uel filiam constituere patitur, quodammodo ipse uidetur constituisse.
\n\n如果有人以他人的名义订立了双重婚约,不予处以不名誉,除非他是以他所支配的男或女的名义订立的。 确实,容许儿子或女儿订立婚约的人,在某种程度上被视为由其自己订立。
§3.2.13.2Quod ait praetor 'eodem tempore', non initium sponsaliorum eodem tempore factum accipiendum est, sed si in idem tempus concurrant.
\n\n裁判官所说的“在同一时间”,不应理解为婚约的开始是在同一时间成立,而是如果它们在同一时期内重合。
§3.2.13.3Item si alteri sponsa, alteri nupta sit, ex sententia edicti punitur.
\n\n同样地,如果女方已与一人订婚,又与另一人结婚,依告示的意旨予以处罚。
§3.2.13.4Cum autem factum notetur, etiam si cum ea quis nuptias uel sponsalia constituat, quam uxorem ducere uel non potest uel fas non est, erit notatus.
\n\n但是,既然这一行为本身被处以不名誉,那么即使有人与一个他不能或在法理上不容许娶为妻子的女人订立婚姻或婚约,他仍将被处以不名誉。
§3.2.13.5Ex compromisso arbiter infamiam non facit, quia non per omnia sententia est.
\n\n根据仲裁协议作出的仲裁人裁决不产生不名誉,因为这不完全是一项判决。
§3.2.13.6Quantum ad infamiam pertinet, multum interest, in causa quae agebatur causa cognita aliquid pronuntiatum sit an quaedam extrinsecus sunt elocuta: nam ex his infamia non inrogatur.
\n\n就涉及不名誉而言,在审理的案件中,是经过开庭审理后作出了某项宣告,还是在诉讼外发表了某些言论,这两者大有区别:因为从后者中,不产生不名誉。
§3.2.13.7Poena grauior ultra legem imposita existimationem conseruat, ut et constitutum est et responsum.
\n\n超越法律规定的更为沉重的处罚,能保全名誉,正如已规定的和答辩的那样。
ut puta si eum, qui parte bonorum multari debuit, praeses relegauerit: dicendum erit duriori sententia cum eo transactum de existimatione eius idcircoque non esse infamem.
例如,如果对于一个应当被没收部分财产的人,行省总督将其流放:应当说,通过这一更为严厉的判决,已就其名誉达成了交易,因此他不属于不名誉。
sed si in causa furti nec manifesti in quadruplum iudex condemnauit, oneratum quidem reum poena aucta, nam ex furto non manifesto in duplum conueniri debuit: uerum hanc rem existimationem ei non conseruasse, quamuis si in poena non pecuniaria eum onerasset, transactum cum eo uidetur.
但如果在一项非现行盗窃诉讼中,法官判处了被告四倍赔偿,虽然被告人因处罚增加而负担加重(因为就非现行盗窃而言,他本应被诉以两倍赔偿),但这并不能保全其名誉,尽管如果法官判处的是非金钱刑以加重其负担,则视为达成了交易。
§3.2.13.8Crimen stellionatus infamiam irrogat damnato, quamuis publicum non est iudicium.
\n\n欺诈罪对被定罪者施加不名誉,尽管它不属于公诉案件。