[ULPIANUS libro sexto ad edictum. ] §3.1.1.6Remouet autem a postulando pro aliis et eum, qui corpore suo muliebria passus est.
此外,执政官也将那些自愿使肉体承受女性受动角色的人排除在替他人申诉之外。
si quis tamen ui praedonum uel hostium stupratus est, non debet notari, ut et Pomponius ait.
然而,如果有人因强盗或敌人的暴力而被强暴,他不应被盖上恶名的烙印,正如蓬波尼乌斯所说。
et qui capitali crimine damnatus est, non debet pro alio postulare.
被判处重罪的人也不得为他人申诉。
item senatus consulto etiam apud iudices pedaneos postulare prohibetur calumniae publici iudicii damnatus.
同样,根据元老院决议,在公诉审判中因诬告而被定罪的人,即使在下级裁判官面前也被禁止进行申诉。
et qui operas suas, ut cum bestiis depugnaret, locauerit.
那些雇佣自己与猛兽格斗的人也是如此。
bestias autem accipere debemus ex feritate magis, quam ex animalis genere: nam quid si leo sit, sed mansuetus, uel alia dentata mansueta? ergo qui locauit solus notatur, siue depugnauerit siue non: quod si depugnauerit, cum non locasset operas suas, non tenebitur: non enim qui cum bestiis depugnauit, tenebitur, sed qui operas suas in hoc locauit.
然而,我们应当根据动物的凶猛程度而非其物种来理解“猛兽”:因为如果是狮子但已被驯服,或者其他有牙但已被驯服的动物,情况又会如何呢? 因此,只有雇佣了自己劳务的人,无论他实际格斗与否,都会被盖上恶名;但如果他在没有雇佣自己劳务的情况下参与了格斗,则不受此限制:因为不是与猛兽格斗的人受限,而是为此雇佣了自己劳务的人受限。
denique eos, qui uirtutis ostendendae causa hoc faciunt sine mercede, non teneri aiunt ueteres, nisi in harena passi sunt ne honorari: eos enim puto notam non euadere.
总之,古法学家们认为,那些为了展示勇气而无偿进行格斗的人不受此限,除非他们在竞技场中容忍了不获得荣誉;因为我认为这些人无法逃脱此种恶名。
sed si quis operas suas locauerit, ut feras uenetur, uel ut depugnaret feram quae regioni nocet, extra harenam: non est notatus.
但是,如果有人为了在竞技场外狩猎野兽,或与危害地方的野兽格斗而雇佣自己的劳务,他不会被盖上恶名。
his igitur personis, quae non uirtutis causa cum bestiis pugnauerunt, pro se praetor permittit allegare, pro alio prohibet.
因此,对于这些并非为了展示勇气而与猛兽格斗的人,执政官允许他们为自己主张,但禁止他们为他人申诉。
sed est aequissimum, si tutelam uel curam huiusmodi personae administrent, postulae eis pro his, quorum curam gerunt, concedi.
然而,如果此类人员管理着监护或保佐,最公平的是,应允许他们为其所管理的人申诉。
qui aduersus ea fecisse monstretur, et pro aliis interdicta postulatione repellitur et pro aestimatione iudicis extra ordinem pecuniaria poena multabitur.
凡被证实违反这些规定的人,不仅因被禁止替他人申诉而被驳回,而且还将根据裁判官的自由裁量,在非常程序中被处以金钱罚款。
§3.1.1.7Ut initio huius tituli diximus, tres ordines praetor fecit non postulantium: quorum hie tertius est, quibus non in totum denegat postulandi facultatem, sed ne pro omnibus postularent: quasi minus deliquerint quam hi qui superioribus capitibus notantur.
\n 正如我们在本编开始时所说,执政官设立了三个不得申诉者的类别:其中这是第三类,对于他们,执政官并没有完全否定其申诉能力,而是防止他们替所有人申诉,仿佛比起前几项中被盖上恶名的人,他们的过错要轻一些。
§3.1.1.8Ait praetor: 'Qui lege, plebis scito, senatus consulto, edicto, decreto principum nisi pro certis personis postulare prohibentur: hi pro alio, quam pro quo licebit, in iure apud me ne postulent.
\n 执政官说:“那些根据法律、平民会决议、元老院决议、告示、皇帝敕令,除替特定人之外被禁止申诉的人:这些人不得在我的法庭上为允许范围之外的其他任何人申诉。
' hoc edicto continentur etiam alii omnes, qui edicto praetoris ut infames notantur, qui omnes nisi pro se et certis personis ne postulent.
”本告示也包含了因执政官告示而被盖上恶名标签的其他所有人,所有这些人除为自己及特定人之外,均不得申诉。
§3.1.1.9Deinde adicit praetor: 'Qui ex his omnibus, qui supra scripti sunt, in integrum restitutus non erit, eum. ' 'Qui ex his, qui supra scripti sunt' sic accipe: si fuerit inter eos, qui tertio edicto continentur et nisi pro certis personis postulare prohibentur: ceterum si ex superioribus, difficile in integrum restitutio impetrabitur.
\n 接着执政官补充道:“在以上所列的所有这些人中,未获得原状恢复的人,我将……”对于“以上所列的这些人中”应作如下理解:如果他属于第三个告示所包含的、除替特定人之外被禁止申诉的人;另一方面,如果是属于前两个类别的人,则很难获得原状恢复。
§3.1.1.10De qua autem restitutione praetor loquitur? utrum de ea quae a principe uel a senatu? Pomponius quaerit: et putat de ea restitutione sensum, quam princeps uel senatus indulsit.
\n 那么,执政官所说的是何种原状恢复呢? 是皇帝授予的还是元老院授予的? 蓬波尼乌斯提出疑问,并认为该告示是指由皇帝或元老院所特许的原状恢复。
an autem et praetor restituere possit, quaeritur: et mihi uidetur talia praetorum decreta non esse seruanda, nisi sicubi ex officio iurisdictionis suae subuenerunt: ut in aetate obseruatur, si quis deceptus sit, ceterisque speciebus quas sub titulo de in integrum restitutione exsequemur.
然而,执政官是否也能予以恢复,这是一个疑问:在我看来,执政官的此类命令不应予以维持,除非是在某些情况下他们凭借其管辖权的职权给予了救济:正如对未成年人所观察到的,如果有人被欺骗,以及我们将在原状恢复的标题下进一步探讨的其他类型。
pro qua sententia est, quod si quis famoso iudicio condemnatus per in integrum restitutionem fuerit absolutus, Pomponius putat hunc infamia eximi.
支持这一观点的理由是,如果有人在减损名誉的审判中被定罪后通过原状恢复而被宣告无罪,蓬波尼乌斯认为该人得以免除恶名。
§3.1.1.11Deinde adicit praetor: 'Pro alio ne postulent praeterquam pro parente, patrono patrona, liberis parentibusque patroni patronae': de quibus personis sub titulo de in ius uocando plenius diximus.
\n 接着执政官补充道:“不得为他人申诉,除非是为父母、女保护人、男保护人,以及男保护人或女保护人的子女及父母”;关于这些人,我们在关于传唤到庭的标题下已作了更充分的说明。
Item adicit: 'liberisue suis, fratre sorore, uxore, socero socru, genero nuru, uitrico nouerca, priuigno priuigna, pupillo pupilla, furioso furiosa,'
同样,他补充道:“或者是他们自己的子女、兄弟、姐妹、妻子、岳父、岳母、女婿、儿媳、继父、继母、继子、继女、男被监护人、女被监护人、精神失常的男子、精神失常的女子……”