[ULPIANUS libro sexto ad edictum. ] §3.1.1.prHunc titulum praetor proposuit habendae rationis causa suaeque dignitatis tuendae et decoris sui causa, ne sine delectu passim apud se postuletur.
[乌尔比安《告示注解》第六编] 执政官提出本编,是为了进行合理的考量、维护自身的尊严以及自身的体面,以免人们不加选择地到处在其面前进行申诉。
§3.1.1.1Eapropter tres fecit ordines: nam quosdam in totum prohibuit postulare, quibusdam uel pro se permisit, quibusdam et pro certis dumtaxat personis et pro se permisit.
因此,他设立了三个类别:因为他完全禁止某些人进行申诉,允许某些人至少为自己申诉,而允许某些人仅为特定人以及为自己申诉。
§3.1.1.2Postulare autem est desiderium suum uel amici sui in iure apud eum, qui iurisdictioni praeest, exponere: uel alterius desiderio contradicere.
所谓“申诉”,是指在法庭上、在主持司法管辖的人面前,陈述自己或其朋友的请求,或者反对他人的请求。
§3.1.1.3Initium autem fecit praetor ab his, qui in totum prohibentur postulare.
执政官从那些被完全禁止申诉的人开始。
in quo edicto aut pueritiam aut casum excusauit.
在此告示中,他考虑到了年幼或身体的不幸。
pueritiam: dum minorem annis decem et septem, qui eos non in totum compleuit, prohibet postulare, quia moderatam hanc aetatem ratus est ad iure responsitasse.
关于年幼:他禁止未满十七岁、即尚未完全满该年龄的人进行申诉,因为他认为这一年龄对于进行法律答辩而言还不够成熟。
propter casum surdum qui prorsus non audit prohibet apud se postulare: nec enim erat permittendum ei postulare, qui decretum praetoris exaudire non poterat, quod etiam ipsi erat periculosum futurum: nam non exaudito decreto praetoris, quasi non obtemperasset, poena in contumax plecteretur.
由于不幸:他禁止完全听不见的聋子在其面前进行申诉:因为确实不应允许那些无法听清执政官命令的人进行申诉,这对他们自己也是危险的:因为如果听不见执政官的命令,就会像未服从命令一样,被处以针对抗命者的惩罚。
§3.1.1.4Ait praetor: 'Si non habebunt aduocatum, 'ego dabo.
执政官说:“如果他们没有辩护人,我将予以指定。
' nec solum his personis hanc humanitatem praetor solet exhibere, uerum et si quis alius sit, qui certis ex causis uel ambitione aduersarii uel metu patronum non inuenit.
” 执政官不仅习惯于对这些人表现出这种人道关怀,而且如果还有其他人因特定原因——或因对手的权势,或因恐惧——而找不到保护人,也是如此。
§3.1.1.5Secundo loco edictum proponitur in eos, qui pro aliis ne postulent: in quo edicto excepit praetor sexum et casum, item notauit personas in turpitudine notabiles.
第二,提出针对那些不得为他人申诉的人的告示:在此告示中,执政官将性别与不幸除外,并指出了因丑行而名声败坏的人。
sexum: dum feminas prohibet pro aliis postulare.
关于性别:他禁止女性为他人申诉。
Et ratio quidem prohibendi, ne contra pudicitiam sexui congruentem alienis causis se immisceant, ne uirilibus officiis fungantur mulieres: origo uero introducta est a Carfania improbissima femina, quae inuerecunde postulans et magistratum inquietans causam dedit edicto.
禁止的原因确实在于,以免女性违反与其性别相符的端庄而介入他人的诉讼,或免得女性履行男性的职务;但这一做法的起源是由一个极无耻的女人卡尔法尼亚引入的,她因厚颜无耻地进行申诉并骚扰政务官,从而成为了该告示的起因。
casum: dum caecum utrisque luminibus orbatum praetor repellit: uidelicet quod insignia magistratus uidere et reuereri non possit.
关于不幸:执政官拒绝双目失明的盲人:这显然是因为他无法看到并尊敬政务官的徽章。
refert etiam Labeo Publilium caecum Asprenatis Noni patrem auersa sella a Bruto destitutum, cum uellet postulare.
拉贝奥也提到,阿斯普雷纳斯·诺努斯的父亲盲人普布利里乌斯想要申诉时,被布鲁图斯转身背对座椅而拒绝。
quamuis autem caecus pro alio postulare non possit, tamen et senatorium ordinem retinet et iudicandi officio fungitur.
然而,虽然盲人不能为他人申诉,但他仍保留元老院阶层的身份,并履行审判人的职务。
numquid ergo et magistratus gerere possit? sed de hoc deliberabimus.
那么,他是否也可以担任政务官呢? 但对此我们将进行探讨。
exstat quidem exemplum eius, qui gessit: Appius denique Claudius caecus consiliis publicis intererat et in senatu seuerissimam dixit sententiam de Pyrrhi captiuis.
确实存在一个担任过该职的例子:盲人阿皮乌斯·克劳狄乌斯参与了公共会议,并在元老院中就皮洛士的俘虏发表了极为严厉的意见。
sed melius est ut dicamus retinere quidem iam coeptum magistratum posse, adspirare autem ad nouum penitus prohiberi: idque multis comprobatur exemplis.
但更妥当的说法是,他确实可以保留已经开始担任的政务官职务,但被完全禁止谋求新的职务:这一点被许多先例所证实。