[IDEM libro trigensimo nono digestorum. ] §29.7.3.prSi quis cum testamentum nullum habebat, codicillis fideicommissa hoc modo dedit: 'quisquis mihi heres erit bonorumue possessor, eius fidei committo', fideicommissa praestari debent, quia pater familias, qui testamenti factionem habet et codicillos faceret, perinde haberi debet, ac si omnes heredes eius essent, ad quos legitima eius hereditas uel bonorum possessio peruentura esset.
[同前,尤里安,《学说汇纂》第三九卷] 如果某人在未立遗嘱的情况下,在遗嘱补遗中以下列方式给与了信托遗赠:“无论是谁成为我的继承人或财产占有者,我均托付于其信义”,则该信托遗赠应当予以履行,因为具有遗嘱能力并制作了遗嘱补遗的家父,应当被同等对待,仿佛其法定继承财产或财产占有将归属的所有人都是他的继承人一样。
§29.7.3.1Sed et si post codicillos factos natus quis esset proximus adgnatus uel suus heres, fideicommissum praestari debebit: intellegitur enim is quoque heres scriptus et ideo non perinde habendus est ac si rupisset hos codicillos.
但是,即使在制作遗嘱补遗后,有最近亲的男系旁系亲属或自权继承人出生,信托遗赠也应当予以履行:因为该人也被理解为已被指定为继承人,因此不应被同等对待,仿佛他使这些遗嘱补遗失效了一样。
§29.7.3.2Testamento facto etiamsi codicilli in eo confirmati non essent, uires tamen ex eo capient.
在已立遗嘱的情况下,即使遗嘱补遗未在其中获得确认,它们仍将从中获得效力。
denique si ex testamento hereditas adita non fuisset, fideicommissum ex huiusmodi codicillis nullius momenti erit.
因此,如果未根据遗嘱接受继承,则基于此类遗嘱补遗的信托遗赠将不具任何效力。