[MARCELLUS libro quarto decimo digestorum. ] §29.7.19.prIs qui unum filium habebat, cum codicillos ad eum scripsisset, decessit intestatus herede eo et quem postea procreauit.
[马尔切鲁斯,其《学说汇纂》第十四卷] 一个拥有一名儿子的人,在给该儿子写了遗嘱补书之后,未立遗嘱而死亡,由该儿子及他后来生育的孩子作为继承人。
adgnatione sui heredis nemo dixerit codicillos euanuisse: igitur si nihil tum de postumis sperauit, et codicilli non euanescent et quae relicta sunt, pro parte dimidia filius, ad quem codicillus factus est, soluere compellitur, non etiam postumus.
没人会说,由于自权继承人的出生,遗嘱补书便失效了:因此,即使他当时对死后出生子未作任何预计,遗嘱补书也不会失效,而且对于所遗赠之物,该份遗嘱补书所针对的儿子被强令承担其半数份额的给付义务,而死后出生子则不承担。
sed et si codicillos reliquisset duobus superstitibus filiis decedens, cum putaret alterum ex his prius decessisse, simili modo dici potest omnia perinde debere filium, ad quem scripti sunt codicilli, atque si solus heres exstitisset patri.
但是,如果他在死亡时留下了遗嘱补书,当时有两个存活的儿子,但他以为其中一个已先他而死,同样可以认为,该份遗嘱补书所针对的儿子,应当承担全部给付义务,就像他是父亲的唯一继承人一样。
immo dumtaxat partem debet: eorum tamen, quae pro parte praestari non possunt, nihil eorum praestandum, quoniam illi non fuerit filio ablaturus, nisi solum putaret successorem sibi futurum.
恰恰相反,他仅在其份额内承担义务:然而,对于不能按份额履行的给付,则无须履行其中的任何部分,因为除非他认为只有该儿子会成为其继承人,否则他本来是不会从该儿子手中夺走这些东西的。