[SCAEUOLA libro octauo quaestionum. ] §29.7.14.prQuidam referunt, quantum repeto apud Uiuianum, Sabini et Cassii et Proculi expositam esse in quaestione huiusmodi controuersiam: an legata, quae posteaquam instituti mortem obierunt codicillis adscripta uel adempta sunt, a substitutis debeantur, id est an perinde datio et ademptio etiam hoc tempore codicillis facta ualeat ac si testamento facta esset.
[斯卡埃沃拉,其《疑义集》第八卷] 据我从维维亚努斯书中所能回忆,有人传述,萨宾、卡西乌斯和普罗库鲁斯在问题中曾就以下争端展开讨论:在指定的继承人死亡后,通过遗言补足书追加或剥夺的遗赠,是否应由候补继承人承担? 也就是说,此时通过遗言补足书所作的给予和剥夺,其效力是否等同于通过遗言所作的给予和剥夺。
quod Sabinum et Cassium respondisse aiunt Proculo dissentiente.
据说萨宾和卡西乌斯作出了肯定的回答,而普罗库鲁斯则持反对意见。
nimirum autem Sabini et Cassii collectio, quam et ipsi reddunt, illa est, quod codicilli pro parte testamenti habentur obseruationemque et legem iuris inde traditam seruent.
当然,萨宾和卡西乌斯自己也给出的论据是,遗言补足书被视为遗言的一部分,因此应遵守由此传下的法律规则和守则。
ego autem ausim sententiam Proculi uerissimam dicere.
然而,我敢说普罗库鲁斯的意见是最正确的。
nullius enim momenti est legatum, quod datum est ei, qui tempore codicillorum in rebus humanis non est, licet testamenti fuerit: esse enim debet cui detur, deinde sic quaeri, an datum consistat, ut non ante iuris ratio quam persona quaerenda sit.
因为在制作遗言补足书时已不在人世之人,即使在制作遗言时还在,向其所作的遗赠也是无效的:因为必须有接受给予的主体,然后才能探讨给予是否成立,因此在探讨法律规则之前必须先查明主体是否存在。
et in proposito igitur quod post obitum heredis codicillis legatum uel ademptum est, nullius momenti est, quia heres, ad quem sermonem conferat, in rebus humanis non est eaque ademptio et datio nunc uana efficietur.
所以,在设定的情形中,在继承人死后通过遗言补足书所作的遗赠或剥夺是无效的,因为遗言补足书所针对的继承人已不在人世,而该剥夺和给予现在将被归于徒然。
haec in eo herede, qui ex asse institutus erit dato substituto, ita ut ab instituto codicilli confirmarentur.
这适用于被指定为全部财产的继承人并设有候补继承人、且遗言补足书已由该指定继承人确认的情况。
§29.7.14.1quod si duo instituti sint substitutis datis unusque eorum decesserit, utilia uidentur legata: sed circa coheredem erit tractatus, numquid totum legatum debeat, si 'quisquis mihi heres erit' legatum erit, an uero non, quia sit substitutus heres, qui partem faciat, licet ipse non debeat.
但如果指定了两个继承人并设有候补继承人,且其中一人已经死亡,则遗赠似乎是有效的;但关于共同继承人将会产生讨论,即如果遗赠写明“凡成为我继承人者”,他是否应承担全部遗赠,还是不应承担,因为存在着构成一份额的候补继承人,即使该候补继承人本身不承担。
idem etiam potest circa nomina expressa tractari.
关于指明姓名的情况,也可以进行同样的探讨。
multoque magis solum coheredem totum debere puto, quia is adiunctus sit, qui etiam tunc cum adiungebatur in rebus humanis non erat.
而且,我更认为唯有该共同继承人应承担全部,因为被联结之人(即已死去的共同继承人)甚至在被联结之时(制作遗言补足书时)就已经不在人世了。