[IDEM libro nono decimo quaestionum. ] §29.7.13.prIllud enim sine dubio dici non potest etiam filiam manumittere cogendam, cum ab ea nihil pater petierit et iure suo heres exstiterit.
[同前,其《疑义集》第局十九卷] 因为无可置疑的是,既然父亲并未向她提出任何请求,且她系依自身权利成为继承人,那么就不能说女儿也必须被强迫释放奴隶。
§29.7.13.1Tractari solet de eo, qui, cum tabulas testamenti non fecisset, codicillis ita scripsit: 'Titium heredem esse uolo'.
对于一个未曾制作遗言书,而是在遗言补足书中写道“我希望提图斯成为继承人”的人,人们经常进行探讨。
sed multum interest, utrum fideicommissariam hereditatem a legitimo per hanc scripturam, quam codicillorum instar habere uoluit, reliquerit an uero testamentum facere se existimauerit: nam hoc casu nihil a legitimo peti poterit.
但是,他是通过这份他希望具有遗言补足书效力的文书,从法定继承人处留下了信托遗赠的继承财产,还是认为自己是在制作一份遗言,这两者之间有很大的区别:因为在后一种情况下,无法向法定继承人请求任何东西。
uoluntatis autem quaestio ex eo scripto plerumque declarabitur: nam si forte a Titio legata reliquit, substitutum adscripsit, heres si non exstitisset, sine dubio non codicillos, sed testamentum facere uoluisse intellegetur.
然而,意图的问题大多将通过该文书予以查明:因为如果他恰巧留下了由提图斯负担的遗赠,或者写明了在提图斯未能成为继承人时的候补继承人,那么无可置疑的是,他将被理解为想要制作一份遗言,而非遗言补足书。