[ULPIANUS libro quadragensimo octauo ad edictum. ] §29.6.1.prQui dum captat hereditatem legitimam uel ex testamento, prohibuit testamentarium introire uolente eo facere testamentum uel mutare, diuus Hadrianus constituit denegari ei debere actiones denegatisque ei actionibus fisco locum fore.
[乌尔比安,《告示评释》第四十八卷] 当某人企图获得法定继承或遗嘱继承,而违背立遗嘱人的意愿(在其希望制作或修改遗嘱时)阻止其进入时,神君哈德良规定应当拒绝向其提供诉权,且在对其拒绝诉权后,国库将予以介入。
§29.6.1.1Si dominus dolo fecerit, ne testamentum mutaretur, in quo seruus eius scriptus erat, quamuis manumissus adierit hereditatem, actiones ei denegantur, cum et liberis eius si quid fuerit datum, denegari debeat, etsi non fuerint in potestate.
如果主人以欺诈手段阻止修改遗嘱,而其奴隶在遗嘱中被指定为继承人,即使该奴隶在获得解放后接受了继承,亦当对其拒绝诉权,因为如果给其子女留下了任何财产,即使他们不在其权力之下,也应当予以拒绝。
sed si legatum ei relictum sit idque restituere sit rogatus, consequens erit dicere admitti eum ad legatum, quod non ipse habuisset sed ad alium sit translaturus.
但如果给他留下了遗赠,且他被要求予以转交,那么逻辑上的结论应当是允许他接受该遗赠,因为他并非自己占有,而是要将其转交予他人。
§29.6.1.2Si plures heredes instituti sint et omnes dolo fecerint, quo minus testamentum mutaretur, dicendum est actiones omnibus denegari, quia omnes dolo fecerunt.
如果指定了数个继承人,且所有人都以欺诈手段阻止修改遗嘱,则应当认为应当对所有人拒绝诉权,因为所有人均实施了欺诈。