[PAULUS libro quadragensimo sexto ad edictum. ] §29.5.6.prEtsi percussor certus sit, tamen habenda quaestio est, ut caedis mandator inueniatur: utique autem ipse maxime quaestioni dabitur, quamuis et ceteri puniantur.
[保罗,《告示注解》第四十六卷] 即使行凶者已确定,但为了查明谋杀的指使者,仍必须进行审讯;不过,无论如何,即使其他人也受到惩罚,行凶者本人将主要被付诸审讯。
§29.5.6.1Quamuis alias in caput domini serui non torqueantur, recte tamen fiet quaestio, etiamsi heredem accusent, siue extraneus heres siue ex suis sit.
虽然在其他情况下,不得为了对主人不利而对奴隶施以严刑,但即便他们控告继承人,无论该继承人是外人继承人还是自家人继承人,审讯仍将依法进行。
§29.5.6.2Si unus ex dominis non compareat, quaerendum est de casu eius per seruos, quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis quam in caput praesentis torquebuntur.
如果共同主人之一失踪,则必须通过他们共有的奴隶来调查其下落;因为对奴隶施以严刑,主要是为了失踪主人的安全或复仇,而不是为了对在场的主人不利。
§29.5.6.3Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus consulto cauetur: ipse enim in familiam suam potest animaduertere
如果主人遭到袭击但未被杀害,则元老院决议未作任何规定;因为他自己就可以对自己的家仆施以惩罚。