[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum.
[乌尔比安,选自《告示注解》第五十卷。
] §29.5.3.prSi quis in graui ualetudine adfectus opem domino ferre non potuerit, subueniendum est ei.
] 如果有人(奴隶)身患重病而无法向主人提供援助,他应当得到救济。
§29.5.3.1Si quis moriens dixisset a seruo uim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens hoc dixit, nisi potuerit et probari.
如果有人(主人)在临终时说,是奴隶对他施加了致死的暴力,那么应当说,即使他在临终时这样说了,也不应当相信该主人,除非这也能得到证实。
§29.5.3.2Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cubantem necauerit uel uxor maritum, serui poena senatus consulti liberabuntur.
如果丈夫在夜间杀死在卧室内与自己同寝的妻子,或者妻子杀死丈夫,奴隶将免受元老院决议的处罚。
sed si exaudissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed etiam si mariti.
但如果他们听到了动静却没有提供援助,那么他们应当受到惩罚,不仅在他们是女方特有奴隶的情况下,而且在他们是男方奴隶的情况下也是如此。
§29.5.3.3Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris seruos liberandos, si iustum dolorem exsequenti domino non restiterunt.
然而,如果丈夫杀死了当场被捕获通奸的妻子,因为他是被宽恕的,那么应当说,不仅丈夫的奴隶,而且妻子的奴隶也应当被免除处罚,如果他们没有反抗正在执行其正当愤怒的主人。
§29.5.3.4Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni seruus opem tulit, an sit excusandus, an uero quia omnibus non tulit plectendus? et magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamuis quibusdam tulit, supplicio adficiendum: si uero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit.
如果当所有的主人都在遭受袭击时,奴隶只向其中一人提供了援助,他是应当被免责,还是因为没有向所有人提供援助而应当受到惩罚? 更合理的看法是,如果他确实能够向所有人提供援助,尽管他向某些人提供了,也应当被处以死刑;但如果他确实无法同时向所有人提供,则应当被免责,因为他向某些人提供了援助。
nam illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, electione crimen eum contraxisse.
因为如果当他无法向两个人提供帮助时,他选择帮助其中一人,便说他因这种选择而构成了犯罪,这是严苛的。
§29.5.3.5Quare et si seruus mulieris marito dominae magis auxilio fuit quam dominae uel contra, dicendum est ignosci ei debere.
因此,即使妻子的奴隶对女主人的丈夫的帮助多于对女主人的帮助,或者反之,也应当说他应当被宽恕。
§29.5.3.6Subuenitur eis, qui eo tempore quo dominus dominaue occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erumpere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec interest, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera uoluerint se ita includi, ne opem ferre possint.
在主人或女主人被杀害时,那些无恶意地被关押,以至于无法为了救助或逮捕行凶者而冲出来的人,应当得到救济;且他们被谁关押并不重要;但前提是,他们并非故意希望自己被这样关起来以至于无法提供援助。
clusos accipere debemus et si sunt uincti, si tamen ita uincti, ut omnino rumpere uincula et auxilio esse non potuerint.
我们也应当将那些被捆绑的人视为被关押者,但前提是,他们被捆绑得极其结实,以至于根本无法挣脱绳索并提供帮助。
§29.5.3.7Ignoscitur etiam his qui aetate defecti sunt.
那些因年龄而衰弱的人也应当被宽恕。
§29.5.3.8Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit.
聋子也应当被列入无力者之列,或者列入不在同一屋顶下的人之列,因为正如后者因距离而听不到,前者则因疾病而什么也听不见。
§29.5.3.9Caecus quoque ueniam mereri debet.
瞎子也应当配得宽恕。
§29.5.3.10Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi uocis tantum auxilium superfuit.
我们同样将哑巴排除在外,但仅限于在当时只剩下声音的援助的情况下。
§29.5.3.11Furiosos excipi nequaquam dubium est.
疯子被排除在外是毫无疑问的。
§29.5.3.12Si quis quem eorum seruum seruamue ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit uel celauerit sciens dolo malo, in ea causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit.
如果有人在明知且有恶意的情况下,收留或藏匿了该家户中对该罪行负有罪责的任何男女奴隶,他的法律地位就如同根据关于暗杀者的法律被判定对该罪行有罪一样。
§29.5.3.13Si ex stipulatu seruus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex stipulatu actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur.
如果根据要约欠有一名奴隶,而该奴隶指控了对主人的杀害,并因此作为奖励被命令获得自由,则不向要约人提供基于要约的诉权;因为即使该奴隶已被处死,该诉权也不会被提供。
quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione serui utilis erit creditori.
但是,如果他当时不在同一屋顶下,基于要约的诉权将在奴隶的评估价值范围内对债权人有效。
§29.5.3.14Utrum autem is solus uideatur indicasse uel arguisse, qui ad hoc prosilit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? et magis est, ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit. H
然而,是只有那些自愿挺身而出进行指控或指认的人才被视为进行了指控,还是那些在自己被指控时将罪名转嫁给他人的人也算? 更合理的看法是,只有那个自愿挺身而出进行指控的人才配得上这一奖励。