[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum. ] §29.5.3.15i quoque, qui non potuerunt alias ad libertatem peruenire, ut puta si hac lege distractus erat quis, ne manumitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem peruenire.
那些在其他情况下无法获得自由的人——例如,如果某人是在不得被释放的条件下被卖掉的——也能够因为这一有利于公共利益的事实而获得自由。
§29.5.3.16De his quoque seruis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque seruis supplicium sumendum est.
对于那些在遗嘱中被释放的奴隶,也必须像对待奴隶一样予以处刑。
§29.5.3.17De his, qui antequam testamentum occisi occisaeue aperiretur profugissent posteaque aperto testamento liberi scripti inuenirentur, perinde ac si de seruis quaestio habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non obstare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo grauiorem sceleri suo poenam merebitur.
对于那些在被杀害的男主人或女主人的遗嘱被开启前逃跑,而在遗嘱开启后被发现被写明为自由人的人,也必须像对待奴隶一样进行审讯并予以处刑;因为最公平的是,他们自己所享有的宽大不应阻碍对主人的复仇,且每个人享有的宽大越充分,其罪行理应受到的惩罚就越重。
§29.5.3.18Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui occisus esse dicetur, id ne quis sciens dolo malo aperiendum recitandum describendumque curet, edicto cauetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita suppliciumque de noxiis sumptum fuerit.
告示规定,在根据元老院决议对家户奴隶进行审讯并对罪犯施以惩罚之前,任何人不得在明知且有恶意的情况下,安排开启、朗读或抄录由据说被杀害之人所留下的、与遗嘱案件有关的任何文件。
§29.5.3.19Aperire autem hic ille uidetur qui naturaliter aperit, siue sint signatae siue non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae.
然而,在此处,“开启”被视为指物理上进行开启的人,无论它们是被封印的,还是未被捆绑但仅仅在物理上被关闭的。
§29.5.3.20Aperire accipere debemus prohibitos nos uel palam publice uel secreto: omnis enim apertura prohibita est.
我们应当理解,我们被禁止公然且公开地、或秘密地进行开启;因为任何开启都是被禁止的。
§29.5.3.21Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri.
如果有人在不知道被杀害的情况下开启了遗嘱,不应当根据本告示承担责任。
§29.5.3.22Et si sciens, non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam uel per rusticitatem ignarus edicti praetoris uel senatus consulti aperuit.
即使是在明知的情况下,但并非出于恶意而开启,也同样不承担责任,例如因缺乏经验或粗鲁无知,在不了解裁判官告示或元老院决议的情况下开启了遗嘱。
§29.5.3.23Si quis tabulas quidem non aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas non aperuit.
如果有人确实没有在物理上开启书板,但切断了细绳,他将被免责,因为没有开启书板本身的人缺乏恶意。
§29.5.3.24Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est in edictum incidisse eum qui aperuit: parui enim refert, utrum totum an pars aperiatur.
但如果开启的并非遗嘱的全部,而是其中的一部分,则应当说开启者已违反告示;因为全部开启还是部分开启,并无多大区别。
§29.5.3.25Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codicilli ad causam testamenti pertinent.
如果有人开启了遗嘱补记,而未开启遗嘱,他也违反了告示;因为遗嘱补记也与遗嘱案件有关。
§29.5.3.26Item siue iure ualeat id quod apertum est siue non ualeat, attamen edicto locus est.
同样,无论被开启的内容在法律上是有效还是无效,告示仍然适用。
§29.5.3.27Eadem seruantur et de his, quae ad causam substitutionis pertinent, si pupillus pupillaue occisus occisaue esse dicetur.
如果据说男被监护人或女被监护人被杀害,则对于与替补继承案件有关的事项,也应当遵守同样的规定。
§29.5.3.28Si alius aperuit, alius recitauit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt.
如果由一人开启、另一人朗读、又一人抄录,则凡是实施了其中单一行为的所有人都将违反告示。
§29.5.3.29Non tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne quis adeat bonorumue possessionem petat, antequam quaestio de familia habeatur, ne heres propter compendium suum familiae facinus occultaret.
不仅依遗嘱的继承,而且无遗嘱的继承也与本告示有关,即在对家户奴隶进行审讯之前,任何人不得接受继承或请求占有遗产,以免继承人为了自己的利益而隐瞒家户奴隶的罪行。
§29.5.3.30Eleganter Scaeuola ait, ut quis ad heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur.
斯卡埃沃拉极佳地指出,为了使某人在接受继承前死亡的情况下,能够将有用的诉权传给自己的继承人,必须证实他之所以没有接受继承,正是因为他受到元老院决议和告示的威吓。
§29.5.3.31Si condicioni intra diem ex die mortis praestitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulae non potuerunt, succurritur eis ad implendam condicionem.
如果被命令在自死亡之日起指定的期限内满足条件的人因不知情而未予满足,且如果不知情是由于因惧怕元老院决议而无法开启书板,则他们应获得救济以履行该条件。
§29.5.3.32Si et aliud impedimentum sit de non adeunda hereditate uel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum senatus consulti, si et aliud fuit: ueluti si praegnas uxor occisi fuit uel etiam putabatur et propterea adire hereditatem institutus non potuerit.
如果对于不接受继承或开启书板既存在其他障碍,又存在元老院决议的障碍,那么只要还存在其他障碍,元老院决议的障碍就毫无益处;例如,如果被杀害之人的妻子怀孕了、或者甚至被认为怀孕了,并因此导致指定的继承人无法接受继承。