[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum.
[乌尔比安,选自《告示注解》第五十卷。
] §29.5.1.prCum aliter nulla domus tuta esse possit, nisi periculo capitis sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis praestare serui cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quaestione a familia necatorum habenda.
] 除非奴隶们被迫冒着生命危险,去保护主人免受家属和外人的侵害,否则任何家庭都无法安全。 因此,颁布了关于对被杀害者的家奴进行公开放判(鞫问)的元老院决议。
§29.5.1.1Domini appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi usus fructus alienus sit.
在“主人”的称呼中,包含拥有所有权的人,即使该财产的用益权属于他人。
§29.5.1.2Qui seruum bona fide possedit, domini appellatione non continebitur, nec qui usum fructum solum habuit.
善意占有奴隶的人不包含在“主人”的称呼中,仅拥有用益权的人也不包含在内。
§29.5.1.3Seruus pignori datus, quod attinet ad debitoris necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus non esset.
质押的奴隶,就债务人被杀一事而言,在所有方面都如同未被质押一样对待。
§29.5.1.4Serui appellatione etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore heredis sunt, nec quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis, facit ne uideantur interim eius.
在“奴隶”的称呼中,也包含那些附条件被特定遗赠的奴隶:因为在中间期间,他们属于继承人,而条件成就虽然使他们不再属于继承人,但并不能使他们在此期间不被视为属于继承人。
idemque erit dicendum in statulibero.
对于附条件自由的奴隶,也应作如是观。
§29.5.1.5Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur, exstat rescriptum diui Pii ad Iuuentium Sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit.
但对于无条件应得信托遗赠自由的奴隶,存在神君庇护(安敦尼·庇护)给尤文提乌斯·萨比努斯的一份谕答,其中指出,不应急于对该应得信托遗赠自由的人施以拷问;且更妥当的看法是,除非他是犯罪的共犯,否则不应仅因他当时在同一屋檐下而受到处罚。
§29.5.1.6Domini appellatione etiam pro parte dominum contineri dicendum est.
应当指出,“主人”的称呼中也包含部分产权(共有持分)的主人。
§29.5.1.7Domini appellatione et filius familias ceterique liberi, qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim Silanianum non solum ad patres familias, uerum ad liberos quoque pertinet.
“主人”的称呼中也包含家子以及其他处于家父支配权下的子女:因为《西拉尼亚努斯元老院决议》不仅适用于家父,也适用于子女。
§29.5.1.8Quid deinde dicemus, si liberi non sint in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt.
那么,如果子女不处于家父支配权下,我们该怎么说呢? 马尔切鲁斯在《学说汇纂》第十二卷中表示怀疑:我认为应当作更广泛的理解,使其也适用于不处于家父支配权下的子女。
§29.5.1.9In eo, qui est in adoptionem datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamuis in adoptato locum habet.
对于被送去过继(出嗣)的人,我们认为元老院决议不适用,尽管对于收养的子女(在收养人家中)是适用的。
§29.5.1.10Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto.
但是,在被养育人(里子)被杀的情况下,元老院决议也不适用。
§29.5.1.11De matris seruis filio filiaue occisis quaestio non habebitur.
当儿子或女儿被杀时,不得对母亲的奴隶进行鞫问。
§29.5.1.12Si pater ab hostibus captus sit, quaestionem de seruis habendam et supplicium filio occiso eleganter Scaeuola ait: quod etiam post mortem patris probat, si ante, quam ei suus heres existat, occisus fuerit.
斯凯沃拉精辟地指出,如果父亲被敌人俘虏,当儿子被杀时,应当对奴隶进行鞫问并处以极刑;如果儿子在父亲死后、且在父亲的“自权继承人”产生之前被杀,他也赞同这一做法。
§29.5.1.13Idem Scaeuola ait constantius defendendum herede instituto filio de his quaestionem habendam et supplicium, qui pure legati uel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamuis enim, si uiueret, herede eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et libertas est, senatus consulto fore locum dicit.
相同的斯凯沃拉指出,如果儿子被指定为继承人,而在继承尚未被接受前儿子被杀,那么对于那些无条件被特定遗赠或遗嘱释放的奴隶,应当更坚决地主张对他们进行鞫问并处以极刑;因为尽管如果他活着并成为继承人,他们本来不会属于他,但是在他死后,特定遗赠和自由因之消灭,因此他说元老院决议将适用。
§29.5.1.14Si pater necatus sit, an de seruis filii quaestio habeatur, si forte castrensi peculio seruos habuit? et magis est quaestionem de seruis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius.
如果父亲被杀,而儿子刚好在其营帐特有产中拥有奴隶,是否应对儿子的奴隶进行鞫问? 更妥当的看法是,即使儿子不处于家父支配权下,也应当对儿子的奴隶进行鞫问并处以极刑。
§29.5.1.15Si uir aut uxor occisi esse proponantur, de seruis eorum quaestio habetur, quamquam neque uiri serui proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie uiri: sed quia commixta familia est et una domus est, ita uindicandum atque in propriis seruis senatus censuit.
假设丈夫或妻子被杀,应当对他们的奴隶进行鞫问,尽管丈夫的奴隶严格来说不能说是妻子的,妻子的奴隶严格来说也不能说是丈夫的;但由于家奴混杂,同处一屋,因此元老院决议应当像对待自己的奴隶一样进行追究。
§29.5.1.16Sed neque uxore occisa neque marito de seruis soceri quaestionem habendam senatus censuit: Marcellus autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri seruis idem quod in mariti recte dixit.
但元老院决议,不论是妻子被杀还是丈夫被杀,都不得对岳父(或公公)的奴隶进行鞫问。 然而,马尔切鲁斯在《学说汇纂》第十二卷中正确地指出,对于岳父(或公公)的奴隶,也应适用与丈夫的奴隶相同的规定。
§29.5.1.17Occisorum appellatione eos contineri Labeo scribit, qui per uim aut caedem sunt interfecti, ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum uel saxo uel fuste uel lapide percussum uel quo alio telo necatum.
拉贝奥写道,在“被杀害者”的称呼中,包含因暴力或杀戮而被杀死的人,例如被割喉、被勒死、被推下深谷,或者被岩石、木棒、石头击打,或被其他任何凶器杀害的人。
§29.5.1.18Quod si quis puta ueneno uel etiam quo alio quod clam necare soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum uindicta mortis eius non pertinebit: hoc idcirco, quia totiens puniendi sunt serui, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens potuerunt ei aduersus uim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere aduersus eos, qui ueneno uel quo alio more insidiantur?
但是,如果有人例如因投毒、或者由于其他通常暗中杀人的方式而被致死,那么对其死亡的追究将不属于本元老院决议的范围:这是因为,只有当奴隶们能够在面对暴力时向主人提供帮助而没有提供时,他们才因未向主人提供援助而受到处罚;然而,对于那些通过投毒或其他暗中手段进行暗算的人,奴隶们又能做些什么呢?
§29.5.1.19Plane si uenenum per uim infusum sit, senatus consultum locum habet.
显然,如果毒药是通过暴力灌入的,元老院决议就适用。
§29.5.1.20Ubicumque igitur uis adhibita est quae interemere solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore.
因此,只要使用了通常致人死亡的暴力,就应当认为元老院决议适用。
§29.5.1.21Quid ergo, si dominus ueneno non per uim necatus esse proponatur? impunitum erit factum? nullo modo: licet enim cessat senatus consultum Silanianum nec quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto fuerunt habeatur, tamen si qui conscii uel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem habitam possunt.
那么,如果假设主人是被投毒而非通过暴力杀害的呢? 这一行为会免受惩罚吗? 决不:因为虽然《西拉尼亚努斯元老院决议》不适用,也不对同处一屋的人进行鞫问和处以极刑,但如果有谁是犯罪的共谋者或实行犯,唯有他们要受到极刑处罚;而且,甚至在鞫问进行之前,就可以接受继承并开启遗嘱(蜡板)。