[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum.
[乌尔比安,选自《告示注解》第五十卷。
] §29.5.1.22Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem Silaniano locus non est, sed mors eius uindicatur, scilicet ut, si in conspectu seruorum hoc fecit potueruntque eum in se saeuientem prohibere, poena adficiantur, si uero non potuerunt, liberentur.
] 如果有人自杀,虽然《西拉尼亚努斯元老院决议》没有适用的余地,但他的死亡仍要受到追究。 也就是说,如果他是在奴隶面前自杀,且奴隶本能够阻止对其自身施暴的他,则奴隶应受到处罚;但如果他们无能为力,则应予免责。
§29.5.1.23Si quis non metu criminis inminentis, sed taedio uitae uel inpatientia doloris sibi manus intulit, eius testamentum aperiri et recitari mortis casus non impedit.
如果有人并非由于害怕面临指控,而是因厌倦生命或无法忍受痛苦而自杀,那么他的死亡这一事实并不妨碍其遗嘱被开启和宣读。
§29.5.1.24Item illud sciendum est, nisi constet aliquem esse occisum, non haberi de familia quaestionem: liquere igitur debet scelere interemptum, ut senatus consulto locus sit.
同样应当知道的是,除非确定有人被杀害,否则不对家奴进行鞫问。 因此,必须明确他是死于犯罪,元老院决议方有适用余地。
§29.5.1.25Quaestionem autem sic accipimus non tormenta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis.
此外,我们对“鞫问”作如此理解:不仅指拷问,还包括对死亡的一切调查和追诉。
H §29.5.1.26oc autem senatus consultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos uero, qui non sub eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissent.
然而,本元老院决议对那些在同一屋檐下的人,无论如何都会予以处罚;但对于那些不在同一屋檐下、而在同一区域的人,则非因其为共谋者不予处罚。
' §29.5.1.27Eodem' autem 'tecto' qualiter accipiatur, uideamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diaetam uel cubiculum uel eandem domum uel eosdem hortos uel totam uillam.
那么,让我们来看看“同处一屋”应当如何理解:是指在同一墙壁之内,还是也包括墙外,在同一套间、或卧室、或同一住宅、或同一庭院、或整座别墅之内。
et ait Sextus sic esse saepe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde uocem exaudire potuerunt, hi puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii ualidioris uocis, alii exiguioris sunt nec omnes undique exaudiri possunt.
塞克斯图斯说,以往常常做出这样的判决:凡是在能听见呼喊声的地方的人,均应受到处罚,视同在同一屋檐下,尽管有的人声音大,有的人声音小,而且并非所有人都能在任何地方被听见。
§29.5.1.28Iuxta hoc tamen uidetur et diuus Hadrianus rescripsisse in haec uerba: 'Serui quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclaui cum domina sua fuerat, auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe uoce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant aut uicini audirent, hoc ipso manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem minatum, si proclamasset.
然而,神君哈德良似乎也依此做出了如下内容的谕答:“奴隶只要能够向主人提供援助,就不应当将自己的安全置于主人的安全之上。 此外,与女主人同处一室的女奴本能够对该事件提供援助——即使不用身体,也至少可以通过哭喊的声音,好让屋里的人或邻居听见——这从她自己说‘如果她喊叫,袭击者就以死威胁她’这一事实本身就可以明显看出。
ultimum itaque supplicium pati debet uel hoc, ne ceteri serui credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere'.
因此,她应当承受极刑,哪怕仅是为了这个原因:免得其他奴隶认为,在主人面临危险时,每个人都应当只顾自己的安全。
H §29.5.1.29oc rescriptum multa continet: nam ei non parcit, qui eodem conclaui fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit: et quod uel uoce oporteat seruos dominis auxilium ferre, ostendit.
” 这一谕答包含了许多内容:因为它不宽免同处一室的人,不原谅害怕死亡的人,并且表明奴隶即使仅凭声音也应当向主人提供援助。
§29.5.1.30Si quis in uilla agens occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus qui in ea regione fuerint seruis et quaestionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione caedis aut conscientia attingi uidebuntur, de his quaestionem haberi.
如果有人在别墅中逗留时被杀,若他刚好拥有大片辽阔的庄园,就要对该区域内的所有奴隶进行鞫问并处以极刑,这是极其不公的。 因此,只需对那些与据称被杀的受害者本人在一起的人,以及看起来受到谋杀嫌疑或共谋嫌疑牵连的人进行鞫问,便已足够。
§29.5.1.31Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una cum eo fuerunt cum occideretur uel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumendum est. quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta.
当主人在旅途中被杀时,必须对在被杀时与他在一起的人,或者曾在一起但随后逃跑的人处以极刑;但如果主人被杀时身边空无一人,则这些元老院决议不再适用。
§29.5.1.32Impubes seruus uel ancilla nondum uiripotens non in eadem causa erunt: aetas enim excusationem meretur.
未达青春期的男奴或尚未达适婚年龄的女奴,其境遇将有所不同:因为年龄理应获得宽免。
§29.5.1.33Impuberi autem utrum in supplicio tantum parcimus an uero etiam in quaestione? et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur: et alias solet hoc in usu obseruari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent et habena uel ferula caedi.
那么,对于未成年奴隶,我们是仅在刑罚上宽免他,还是在鞫问中也予以宽免? 更妥当的看法是,对未成年奴隶甚至不应进行鞫问;在其他事务中,实践中也通常遵守不拷问未成年人的惯例:他们通常只被吓唬,并用皮带或藤条抽打。
§29.5.1.34Excusantur autem serui, qui auxilium tulerunt sine dolo malo: nam si finxit se quis auxilium ferre uel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit.
此外,无恶意而提供援助的奴隶应予免责;因为如果有人假装提供援助,或者仅是为了应付形式而提供,这种欺瞒手段对他毫无益处。
§29.5.1.35Tulisse autem auxilium non tantum is uidetur qui seruauit dominum, hoc est qui potuit ita opem ferre, ut saluus esset dominus, uerum is quoque, qui quidquid potuit fecit, tametsi dominus interfectus est: ueluti si quis clamauit, ut ad auxilium conueniretur, aut terruit adgressores atque si quis turbam conuocauit aut si corpus suum obiecit uel alias corpore suo auxilium tulit.
此外,不仅那些救了主人的人——即能够以使主人安全存活的方式提供帮助的人——被视为提供了援助,而且那些尽其所能的人也被视为提供了援助,即便主人最终被杀害:例如,如果有人大声呼救以便人们聚集前来协助,或者吓退了袭击者,以及如果有人召集群众,或者如果他用自己的身体进行阻挡,或以其他方式用自己的身体提供了援助。
§29.5.1.36Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse uidetur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem elegit? plectendus utique erit.
然而,并非所有发出呼喊的人都始终被视为提供了援助:因为,如果他本可以用双手为主人化解危险,却选择了无用的呼喊,那该怎么办? 他必定会受到处罚。
§29.5.1.37Quid si uulnerati sint serui, cum protegerent dominum? dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi uulnera ista fecerunt data opera, ne punirentur, aut talia uulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si uoluissent.
如果奴隶在保护主人时受伤了呢? 应当指出,他们理应获得宽免,除非他们是为了免受处罚而故意在自己身上制造了这些伤口,或者他们所受的伤极轻,以至于如果他们愿意的话,本仍能提供帮助。
§29.5.1.38Si dominus mortifere uulneratus superuixerit nec de quoquam seruorum suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit.
如果主人受了致命伤但活了下来,且未对任何奴隶提出指控,那么即使他们当时在同一屋檐下,仍应当对他们予以宽免。