[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum. ] §29.4.6.prQuia autem is qui ab intestato possidet hereditatem conueniri potest, si omittit causam testamenti, quaesitum est, si quasi ex uoluntate testatoris uideatur omisisse, an cogatur praestare.
但是,由于那些因无遗嘱而占有遗产的人,如果放弃了遗嘱的依据,也可以被起诉,因此有人提出疑问,如果他看起来是根据遗言人的意愿而放弃的,他是否被强制履行。
ut puta fratrem suum scripsit heredem et codicillos fecit ab intestato petitque a fratre, ut, si legitima hereditas ad eum pertinuerit, fideicommissa praestaret quibusdam: si igitur omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, uidendum est, an legatariis cogatur respondere.
例如,他指定其兄弟为继承人,并作成了关于无遗嘱的遗嘱修改附录,要求其兄弟,如果法定继承归属于他,则应当向某些人履行信托遗赠:因此,如果他放弃了遗嘱的依据而因无遗嘱占有遗产,则必须看他是否被强制对受遗赠人做出回应。
et Iulianus libro trigesimo primo digestorum scribit cogendum primum legata praestare, mox dimissis legatis si quid superfuerit ex dodrante, tunc fideicommissa cogi praestare: ceterum si legata absumant dodrantem, tunc nihil fideicommissariis praestandum: habere enim integrum quadrantem legitimum heredem oportet.
尤里安在《学说汇纂》第三十一卷中写道,应当首先强制他履行遗赠,随后在扣除遗赠后,如果从四分之三中还有剩余,此时才强制履行信托遗赠;但如果遗赠消耗了整个四分之三,那么此时无须向信托遗赠受益人履行任何内容:因为法定继承人应当保留完整的四分之一。
ordo igitur a Iuliano adhibetur, ut prius legata praestentur, deinde ex superfluo fideicommissa, dummodo quadrans non tangatur.
因此,尤里安适用了这样一种顺序,即首先履行遗赠,然后从剩余中履行信托遗赠,只要四分之一不被动用。
ego puto Iuliani sententiam ita accipiendam, ut, si omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, cogatur omnimodo legata praestare: nec enim utique omittere ei hereditatem permisit, qui fideicommissa ab eo relinquit ab intestato.
我认为应当这样理解尤里安的观点,即如果他放弃了遗嘱的依据而因无遗嘱占有遗产,他无论如何都必须履行遗赠:因为,那些通过无遗嘱向其留下信托遗赠的人,绝非允许其放弃遗嘱继承。
§29.4.6.1Plane si nominatim id ei permisit, dicemus non eum incidere in edictum, quia usus est facultate ea, quam ei testator concessit: quod si non ei concessit specialiter testator omittere, is ordo erit sequendus, quem Iulianus ostendit.
显然,如果遗言人名义上允许了他这样做,我们将说他不会落入告示的范围,因为他行使了遗言人授予他的权利;但如果遗言人没有特别允许他放弃,则应当遵循尤里安所展示的顺序。
Quid deinde dicemus, si §29.4.6.2isdem et ex testamento legata et fideicommissa ab intestato fuerint relicta et praeterea aliis fideicommissa? an ordinem illum debeamus facere, quem Iulianus monstrat, an uero contribuemus omnes fideicommissarios quasi aequales? et magis est, ut ita distinguamus multum interesse, utrum incidit in edictum heres an non.
接下来,如果我们说,如果向相同的人既通过遗嘱留下了遗赠,又因无遗嘱留下了信托遗赠,此外还向其他人留下了信托遗赠,那该怎么办? 我们应当采用尤里安所展示的顺序,还是应当将所有信托遗赠受益人同等对待进行按分? 更为正确的是,我们应当这样区分,即继承人是否落入告示范围,这有着巨大的差别。
nam si incidit, praeferendi erunt hi quibus testamento relicta fuerunt quaedam: sin uero non incidit, quia haec fuit testatoris uoluntas, ut daret ei facultatem et ab intestato succedendi, uel quia alia causa intercessit, quae secundum ea quae supra scripta sunt non offendit edictum, dicendum est contribui fideicommissa debere quasi exaequata.
因为如果他落入了,那么那些通过遗嘱被留下某些财产的人应当被优先考虑;但如果他没有落入,因为这是遗言人的意愿,即赋予他因无遗嘱而继承的权利,或者因为介入了其他根据上文所写不违反告示的正当原因,则应当说信托遗赠应当同等对待并进行按分。
§29.4.6.3Non simpliciter autem praetor pollicitus est se daturum actionem, sed causa cognita: nam siue inuenerit testatorem huius rei auctorem esse ipsumque permississe ab intestato succedere aut si qua alia iusta causa omittendi interuenerit, utique non dabit actionem in eum legatorum.
然而,法官并非无条件地承诺他将给予诉权,而是在审理后才给予:因为无论他是发现遗言人自己是这一行为的许可者,并允许其因无遗嘱而继承,还是介入了其他任何正当的放弃原因,他都绝对不会给予针对他的遗赠之诉。
§29.4.6.4Item si inuenerit bona ad alium pertinere, non dabit actionem, si uero nulla suspicio collusionis religionem praetoris instruxerit.
同样,如果他发现财产属于他人,他将不给予诉权,但前提是没有任何通谋的嫌疑引起法官的警觉。
§29.4.6.5Si autem is, cui auferri hereditas potest, aliquid possideat de hereditate et possidere desierit sine dolo malo, magis est, ut desinat conueniri.
但是,如果那个可以被剥夺遗产的人占有了部分遗产,并且非因欺诈而停止占有,那么更为正确的是,他应当停止被起诉。
§29.4.6.6Quod ergo tempus spectabimus, possideat nec ne? litis contestatae tempus spectari debet.
那么我们将关注哪一个时间点以判断他是否占有? 应当关注诉讼系属的时间。
§29.4.6.7Certe si uacantia bona quis possederit et quadriennium praeterierit, indubitate conueniri poterit ex hac parte edicti, quia et omisit causam testamenti et quia ab intestato possedit et quidem sic, ut praescriptione quadriennii tutus sit.
确实,如果有人占有了无人继承的财产,且四年已经过去,他毫无疑问可以根据告示的这一部分被起诉,因为他既放弃了遗嘱的依据,又因无遗嘱占有了财产,而且确实是在通过四年的时效获得保护的情况下进行占有的。
§29.4.6.8Si patronus ex debita sibi portione heres scriptus dato sibi coherede ex alia parte omiserit institutionem, quia debita pars eius erat exhausta, omiserit et coheres, deinde possideat patronus ab intestato legitimam hereditatem totam, dandam in eum legatorum actionem Celsus libro sexto decimo digestorum ait, quae in Titium competeret, sufficeretque patrono, quod integram debitam sibi portionem habeat.
如果保护人因其应得份额被指定为继承人,而另一部分则指定了共同继承人,由于其应得份额被(遗赠等)耗尽,保护人放弃了指定,共同继承人也放弃了,随后保护人因无遗嘱而占有了全部法定遗产,塞尔苏斯在《学说汇纂》第十六卷中说,应当给予针对他的遗赠之诉,即那项原本适用于起诉提图斯的诉讼,且对于保护人而言,他拥有完整的、应得的份额就已经足够了。
haec autem ita sunt, si coheres collusit cum patrono: aliter enim non esse patronum cogendum legata praestare: neque enim interdictum est, ut quis omittat hereditatem, si sine fraude id fiat.
但是,这些情况只有在共同继承人与保护人通谋时才适用:因为否则不应当强制保护人履行遗赠,如果没有欺诈,任何人放弃遗产都是不被禁止的。
H §29.4.6.9oc edictum etiam ad contra tabulas bonorum possessionem pertinere magis dicendum est, scilicet ut qui accipiendo contra tabulas bonorum possessionem liberis parentibusque legata praestaret si omiserit eam bonorum possessionem et ab intestato possideat hereditatem, cogatur ea praestare, quae praestaret, si contra tabulas possessionem accepit.
更应当说,这一告示也适用于违反遗嘱的遗产占有,即那些通过接受违反遗嘱的遗产占有而应当向子女和父母履行遗赠的人,如果放弃了该遗产占有而因无遗嘱占有遗产,则应当被强制履行那些他在接受违反遗嘱的占有时应当履行的内容。
§29.4.6.10Si libertas sub condicione fuerit data 'si decem dederit' et omissa causa testamenti fuerit, non aliter libertas competet, quam si condicioni paritum sit.
如果自由是以“如果他给付十个金币”为条件而授予的,且遗嘱的依据被放弃,那么除非条件得到履行,否则自由将不予成立。