[ULPIANUS libro quinquagesimo ad edictum. ] §29.4.4.prSi quis pecuniam non accepit, simpliciter autem omisit causam testamenti, dum uult praestitum ei qui substitutus est uel legitimo, numquid locus non sit edicto? plane indignandum est circumuentam uoluntatem defuncti: et ideo si liquido constiterit in necem legatariorum hoc factum, quamuis non pecunia accepta, sed nimia gratia collata, dicendum erit locum esse utili actioni aduersus eum qui possidet hereditatem.
[乌尔比安《告示注解》第五十卷] 如果某人没有接受金钱,而只是单纯地放弃了遗言继承,因为他希望给替补继承人或法定继承人带来利益,难道告示就没有适用的余地吗? 事实上,死者的遗愿被规避是完全令人愤慨的;因此,如果清楚地表明这样做是为了损害受遗赠人的利益,尽管不是因为接受了金钱,而是因为给予了过分的恩惠,也应当认为,针对占有遗产之人,有提起有益诉讼的余地。
§29.4.4.1Et recte dicetur, ubicumque quis, dum uult praestitum ei, qui se repudiante uenturus est, non repudiaturus, nisi praestitum uellet, et maxime si ob euertenda iudicia id fecit, ibi dicendum est aduersus possessorem competere actionem, sic tamen, ut, ubi quidem pecunia accepta repudiauit, ibi dicamus eum qui omisit conueniendum, ubi uero gratis, in fraudem tamen eorum quibus quid relictum est, possessorem debere conueniri utili actione.
而且将可以正确地指出:无论在何处,只要某人因为希望给那将在他拒绝后继承的人带来利益而放弃(若非希望带来此利益他本不会拒绝),尤其是如果他为了推翻遗嘱处分而这样做,那么在这些情况下,应当认为对占有者享有诉讼权;但必须如此:在接受金钱而拒绝的情况下,我们应当说应当起诉那个放弃的人;但在无偿拒绝、但旨在欺诈那些获得遗留财产之人的情况下,则应当通过有益诉讼起诉占有者。
§29.4.4.2Quamquam de heredibus institutis uideatur praetor loqui, attamen etiam ad alios haec res serpit: ut, si sit legatarius, a quo fideicommissum relictum est, et hic id egisset, ut omittatur hereditas, doloque id fecit, conueniri debet.
虽然大法官似乎是在谈论指定继承人,然而这一规则也延伸到其他人:例如,如果存在一个被要求支付信托遗赠的受遗赠人,而他设法促使遗产被放弃,并且是出于欺诈而这样做,那么他就应当被起诉。
§29.4.4.3Si quis uendiderit hereditatem, utique possidere uidetur, non dolo fecisse, quo minus possideat.
如果某人卖掉了遗产,他当然被视为占有该遗产,而不是出于欺诈而使自己不再占有。