[MAECIANUS libro quarto fideicommissorum.
[梅奇安努斯,选自《信托遗赠》第四卷。
] §29.4.28.prSi seruum heredem institutum dominus, qui ipse rogatus fuerat fideicommissum praestare, priusquam adire iuberet, uendiderit, praestare id debet, cum per pretium serui hereditatis quoque aestimationem consequatur.
] 如果一个本身被要求履行信托遗赠的主人,在命令被指定为继承人的奴隶承认继承之前将其卖掉,那么主人必须履行该信托遗赠;因为通过该奴隶的价格,他也获得了该继承财产的估价。
§29.4.28.1Institutus heres et rogatus restituere hereditatem si omissa causa testamenti legitimam hereditatem possideat, non dubie ut legata ceteraque fideicommissa, ita hereditatem quoque restituere compellendus est, libertates quoque tam directas quam fideicommissarias.
如果被指定并被要求归还继承财产的继承人,在放弃遗嘱事由的情况下占有了法定继承财产,那么毫无疑问,他不仅被强迫履行遗赠及其他信托遗赠,而且也被强迫归还该继承财产,无论是直接释奴还是信托释奴亦同。
sed si alienos seruos rogatus sit manumittere, utique redimere eos debebit.
但是,如果他被要求解放他人的奴隶,他无论如何都必须将他们赎买。
eam autem decessionem patietur is cui restituta fuerit hereditas, quam is qui ei restituit passurus fuit.
此外,被归还继承财产的人,必须承受归还财产的人原本所要承受的同样减少。