[MAECIANUS libro quarto fideicommissorum. ] §29.4.28.prSi seruum heredem institutum dominus, qui ipse rogatus fuerat fideicommissum praestare, priusquam adire iuberet, uendiderit, praestare id debet, cum per pretium serui hereditatis quoque aestimationem consequatur.
[마에키아누스, 신탁유증집 제4권.] 스스로 신탁유증을 이행하도록 요구받았던 주인이, 상속인으로 지정된 노예에게 상속 승인을 명령하기 전에 그 노예를 매각한 경우, 주인은 이를 이행해야 한다. 왜냐하면 노예의 매각 대금을 통해 상속재산의 평가액 또한 손에 넣게 되기 때문이다.
§29.4.28.1Institutus heres et rogatus restituere hereditatem si omissa causa testamenti legitimam hereditatem possideat, non dubie ut legata ceteraque fideicommissa, ita hereditatem quoque restituere compellendus est, libertates quoque tam directas quam fideicommissarias.
지정상속인이자 상속재산을 반환하도록 요구받은 자가, 유언의 근거를 배제하고 법정상속재산을 점유하는 경우, 의심의 여지 없이 유증 및 기타 신탁유증과 마찬가지로 상속재산 또한 반환하도록 강제되며, 직접적인 노예해방이나 신탁유증에 의한 노예해방도 마찬가지이다.
sed si alienos seruos rogatus sit manumittere, utique redimere eos debebit.
그러나 만약 타인의 노예를 해방시키도록 요구받았다면, 어떻게든 그 노예들을 매수하여야 한다.
eam autem decessionem patietur is cui restituta fuerit hereditas, quam is qui ei restituit passurus fuit.
한편, 상속재산을 반환받은 자는, 이를 반환한 자가 겪었어야 할 것과 동일한 감소를 감수해야 한다.