[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §29.3.7.prSed si quis ex signatoribus aberit, mitti debent tabulae testamenti ubi ipse sit, uti adgnoscat: nam reuocari eum adgnoscendi causa onerosum est.
[盖尤斯著《州告示注解》第七卷] 但是,如果签名者中有人不在场,则遗言书的蜡板必须被送到他本人所在地,以便他予以辨认:因为为了辨认而将他召回是沉重的负担。
quippe saepe cum magna captione a rebus nostris reuocamur et sit iniquum damnosum cuique esse officium suum.
因为我们常常伴随着巨大的损失被从自己的事务中召回,而让每个人履行自己的义务反倒成为其损失,这是不公正的。
nec ad rem pertinet, unus absit an omnes.
而且,是一人不在场还是全都不在场,并无差别。
et si forte omnibus absentibus causa aliqua aperire tabulas urgueat, debet proconsul curare, ut interuenientibus optimae opinionis uiris aperiantur et post descriptum et recognitum factum ab isdem, quibus interuenientibus apertae sunt, obsignentur, tunc deinde eo mittantur, ubi ipsi signatores sint, ad inspicienda sigilla sua.
如果恰好在全体人员不在场的情况下,由于某种原因必须紧急拆封蜡板,行省执政官应当负责,使之在享有极高声誉的男子到场的情况下被拆封,并在由参与拆封的同一批人进行誊写和校对之后予以密封,然后接着被送到签名者本人所在地,以便他们查看各自的印章。