[IDEM libro tertio sententiarum. ] §29.2.93.prPater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento an ab intestato filius suus heres existat.
[同人,取自《论说集》第三卷] 每当父亲命令其子继承遗产时,他必须确切地知道,其子是作为部分继承人还是全部继承人,是根据指定还是根据置换,以及是根据遗嘱还是根据法定无遗嘱继承。
§29.2.93.1Mutus pater uel dominus filio uel seruo heredibus institutis magis est, ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei iure eius commodum quaeri possit: quod facile explicari possit scientia litterarum.
在儿子或奴隶被指定为继承人时,更为合理的见解是:口哑的父亲或主人,若不缺乏理解力,可以通过示意命令其继承遗产,从而依其权利为其取得利益;若有文字知识,这一点便更容易阐明。
§29.2.93.2Mutus seruus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati.
口哑的奴隶根据主人的命令,通过作为继承人行事,使主人对该遗产承担义务。