[IDEM libro sexto responsorum. ] §29.2.86.prPannonius Auitus cum in Cilicia procuraret heres institutus ante uita decesserat, quam heredem se institutum cognosceret.
[同上,取自《答辩集》第六卷] 潘诺尼乌斯·阿维图斯在奇里乞亚担任代理官时被指定为继承人,但在得知自己被指定为继承人之前便已去世。
quia bonorum possessionem, quam procurator eius petierat, heredes Auiti ratam habere non potuerant, ex persona defuncti restitutionem in integrum implorabant, quae stricto iure non competit, quia intra diem aditionis Auitus obisset.
由于他的继承人无法追认其代理人所请求的财产占有,他们便以死者的名义请求恢复原状,这在严格法上是不适用的,因为阿维图斯在接受继承的期限内便已去世。
diuum tamen Pium contra constituisse Maecianus libro quaestionum refert in eo, qui legationis causa Romae erat et filium, qui matris delatam possessionem absens amiserat, sine respectu eius distinctionis restitutionem locum habere.
然而,麦基亚努斯在《论问题》中提到,神君庇护在处理一个因出使而在罗马、其子因缺席而失去其母所遗赠财产占有的案例中,作出了相反的裁决,即不考虑该区别而准予恢复原状。
quod et hic humanitatis gratia optinendum est.
在当前情况下,基于人道考量,亦应支持这一做法。
§29.2.86.1Rei perduellionis hereditatem suspensa cognitione filius emancipatus, cui de patris innocentia liquet, potest quaerere.
对于被指控犯有叛国罪之人的继承,在审理悬而未决期间,如果一个被免除家父权的儿子确信其父亲无罪,则可以取得该继承。
§29.2.86.2Pro herede gessisse filium placuit, qui moriens comperto matrem suam intestato uita decessisse codicillis petit ab herede suo, ut maternorum bonorum seruum manumitteret ac sibi parentibusque suis in possessione matris monumentum exstrueret.
人们认为,一个在临终时得知其母亲未立遗嘱去世、并以遗嘱附录要求自己的继承人释放属于母亲遗产的奴隶并在母亲的土地上为自己及其父母建造纪念碑的儿子,已作出了作为继承人的行为。