[ULPIANUS libro sexagesimo primo ad edictum. ] §29.2.71.prSi seruum quis alienum ab hostibus redemerit et heredem eum cum libertate instituerit, magis puto fore eum liberum et necessarium heredem: nam cum scribit ei libertatem, uinculo suo resoluit.
[乌尔比安,取自《告示注解》第六十一卷] 如果有人从敌人手中赎回他人的奴隶,并指定他为继承人且赋予自由,我倾向于认为他将成为自由人并成为必要继承人:因为当他为他写下自由时,他就解除了自己对他的束缚。
et in hoc solum redit iure postliminii, ut non iterum seruus eius fiat, cuius erat antequam caperetur (hoc enim satis impium est), sed ut pristino domino suam aestimationem omnimodo offerat uel maneat ei obligatus, donec pretium soluat: quod libertatis fauore introductum est.
他根据战后归国权所归复的仅限于此:并不是说他再次成为被俘前所属之人的奴隶(因为这足够不敬),而是他必须想方设法向原主人提供其估价,或者继续对原主人负有债务,直到他支付该价格;这是为了支持自由而引入的。
§29.2.71.1Si quis hac lege emptus sit, ut intra certum diem manumittatur, et cum libertate heres institutus sit, an ei succurrendum sit, ut se abstineat, uideamus.
如果某人是在特定期限内必须被释放的这一条款下被买下的,并且被指定为继承人且赋予自由,让我们来看看是否应当对他予以救济,使他能够放弃继承。
magisque est, ut, donec dies non exstiterit, possit ei necessarius heres effici et non possit sese abstinere: sin autem dies praeteritus fuerit, tunc non necessarius, sed uoluntarius heres efficitur et potest se abstinere secundum exemplum eius, cui fideicommissaria libertas sub condicione debebatur.
更合理的是,在期限尚未届满之前,他可以成为其必要继承人,且不能放弃继承;但如果期限已经届满,那么他就不是作为必要继承人,而是作为任意继承人,并且可以根据在条件设定下应获得信托遗赠自由之人的先例,来放弃继承。
§29.2.71.2Si quis dederit nummos domino, ut manummittatur, puto huic omnimodo esse succurrendum.
如果有人为了被释放而向主人给付了钱财,我认为对此人必须千方百计地予以救济。
§29.2.71.3Praetor ait: 'si per eum eamue factum erit, quo quid ex ea hereditate amoueretur'.
裁判官说:‘如果因他或她之行为,致使有任何物品从该继承财产中被移除。
§29.2.71.4Si quis suus se dicit retinere hereditatem nolle, aliquid autem ex hereditate amouerit, abstinendi beneficium non habebit.
’ 如果任何直系继承人声称自己不想保留继承财产,却从继承财产中移除了某些东西,他将不能享有放弃继承的恩惠。
§29.2.71.5Non dixit praetor 'si quid amouerit', sed 'si per eum eamue factum erit, quo quid ex ea amoueretur': siue ergo ipse amouerit siue amouendum curauerit, edictum locum habebit.
裁判官并没有说‘如果他移除了任何东西’,而是说‘如果因他或她之行为,致使有任何物品从其中被移除’:因此,无论是他自己移除的,还是他安排将之移除的,告示都将适用。
§29.2.71.6Amouisse eum accipimus, qui quid celauerit aut interuerterit aut consumpserit.
我们理解为,隐藏、侵占或消耗了任何物品的人,即属于‘移除’。
§29.2.71.7Ait praetor 'quo quid ex ea amoueretur': siue autem una res siue plures fuerint amotae, edicto locus est, siue ex ea hereditate sint siue ad eam hereditatem pertineant.
裁判官说:‘致使有任何物品从其中被移除’:但是,无论是移除了一个物品还是多个物品,告示皆适用,无论这些物品是属于该继承财产,还是归属于该继承财产。
§29.2.71.8Amouere non uidetur, qui non callido animo nec maligno rem reposuit: ne is quidem, qui in re errauit, dum putat non esse hereditariam.
如果没有诡计或恶意而将物品归还原处,则不被视为‘移除’;对该物品存在错误认识、以为其不属于继承财产的人也是如此。
si igitur non animo amouendi, nec ut hereditati damnum det, rem abstulit, sed dum putat non esse hereditariam, dicendum est eum amouisse non uideri.
因此,如果他拿走该物品不是出于移除的意图,也不是为了对继承财产造成损害,而是以为其不属于继承财产,则必须认定他不被视为‘移除’。
H §29.2.71.9aec uerba edicti ad eum pertinent, qui ante quid amouit, deinde se abstinet: ceterum si ante se abstinuit, deinde tunc amouit, hic uideamus an edicto locus sit.
告示的这些话适用于先移除了物品,然后放弃继承的人;但如果他是先放弃继承,随后又移除了物品,让我们看看在此情况下告示是否适用。
magisque est, ut putem istic Sabini sententiam admittendam, scilicet ut furti potius actione creditoribus teneatur: etenim qui semel se abstinuit, quemadmodum ex post delicto obligatur?
更合理的是,我认为应当采纳萨比努斯的观点,即他应当因盗窃之诉而对债权人承担责任:因为一旦已经放弃继承的人,如何能因事后的不法行为而承担义务呢?