[PAULUS libro primo ad Sabinum. ] §29.2.7.prSi quis filium familias heredem instituerit et ita scripserit: 'si mihi Titius iste filius familias heres non erit, Sempronius heres esto' filio adeunte iussu patris substitutus excluditur.
[保罗《论萨宾》第一卷] 如果有人指定一个家子为继承人,并且这样写道:“如果那个家子提留斯不成为我的继承人,塞姆普罗尼乌斯应为继承人”;当儿子根据其父亲的命令接受继承时,预备继承人即被排除。
§29.2.7.1Si filius prius quam sciret se necessarium exstitisse patri heredem decesserit relicto filio necessario, permittendum est nepoti abstinere se aui hereditate, quia et patri eius idem tribueretur.
如果儿子在知道自己已成为其父亲的必要继承人之前去世,并留下一个作为必要继承人的儿子,应当允许该孙子放弃其祖父的遗产,因为同样的权利也会被赋予其父亲。
§29.2.7.2In omni successione qui ei heres exstitit, qui Titio heres fuit, Titio quoque heres uidetur esse nec potest Titii omittere hereditatem.
在所有的继承中,成为曾是提留斯继承人之人的继承人者,也被视为是提留斯的继承人,且不能拒绝提留斯的遗产。