[ULPIANUS libro sexagesimo ad edictum. ] §29.2.69.prQuamdiu institutus admitti potest, substituto locus non est nec ante succedere potest quam excluso herede instituto.
[乌尔比安,取自《告示注解》第六十卷] 只要被指定的继承人还可以被接纳,予备继承人便没有空间,且在被指定的继承人被排除之前,予备继承人不能继承。
eueniet igitur, ut necessarium sit remedium praetoris et circa denegandas primo actiones et circa praestituendum tempus substituto, quia intra diem primo praestitutum neque adire hereditatem potest neque pro herede gerere.
因此,无论是在对第一顺位者拒绝诉权方面,还是在为予备继承人指定期限方面,大法官的救济都是必要的,因为在给第一顺位者预先规定的期限内,予备继承人既不能接受遗产,也不能作为继承人行事。
is autem, qui tertio gradu scriptus est, si primo deliberante secundus decedat, ipse potest succedere.
然而,如果在第一顺位者考虑期间第二顺位者去世,那么被写在第三顺位的人自己就可以继承。
ergo exspectamus in singulis, ut prius eis deferatur hereditas: tunc deinde, posteaquam delata est, exspectamus diem praestitutum, intra quem diem nisi aut adeat aut pro herede gerat, denegamus ei actiones.
因此,我们对每个人都要等待遗产首先向其提供;然后,在提供之后,我们等待规定的期限,除非他在该期限内接受遗产或作为继承人行事,否则我们将拒绝他的诉权。