[GAIUS libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. ] §29.2.57.prNecessariis heredibus non solum impuberibus, sed etiam puberibus abstinendi se ab hereditate proconsul potestatem facit, ut, quamuis creditoribus hereditariis iure ciuili teneantur, tamen in eos actio non detur, si uelint derelinquere hereditatem.
[盖尤斯,《地方告示评注》第二十三卷] 行省长官不仅允许未成年(未达青春期)的必要继承人,也允许已成年(已达青春期)的必要继承人放弃遗产,以便即使他们依市民法对遗产债权人承担债务,但如果他们愿意放弃遗产,则不给予针对他们的诉权。
sed impuberibus quidem, etiamsi se immiscuerint hereditati, praestat abstinendi facultatem, puberibus autem ita, si se non immiscuerint.
然而,对于未成年者,即使他们已经干预了遗产,行省长官仍向其提供放弃的便利;而对于已成年者,则仅在他们未干预遗产的情况下才予以提供。
§29.2.57.1Sed tamen et puberibus minoribus uiginti quinque annis, si temere damnosam hereditatem parentis appetierint, ex generali edicto quod est de minoribus uiginti quinque annis succurrit, cum et si extranei damnosam hereditatem adierint, ex ea parte edicti in integrum eos restituit.
然而,即使是二十五岁以下已达青春期的人,如果他们鲁莽地谋求了父祖的债务超过(带来损失的)遗产,行省长官也会根据关于二十五岁以下者的普通告示予以救济,因为即使是家外继承人继承了债务超过的遗产,行省长官也会根据告示的该部分恢复其原状。
§29.2.57.2Seruis autem necessariis heredibus, siue puberes siue impuberes sint, hoc non permittitur.
但是,对于身为必要继承人的奴隶,无论其是否已达青春期,这都是不被允许的。