Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §29.2.42.pr-29.2.42.3

替补继承人的债务承担与介入遗产的认定标准

第 4445 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了被监护人放弃其父亲遗产后替补继承人的责任,并详细阐述了判定继承人是否介入遗产的行为标准(如继续合伙关系或解放奴隶)。

[ULPIANUS libro quarto disputationum. ] §29.2.42.prIulianus libro uicesimo sexto digestorum scripsit, si pupillus paterna hereditate se abstinuisset, deinde ei aliquis heres exstitisset, non esse eum compellendum creditoribus paternis respondere, nisi substitutus ei fuit: inclinat enim in hoc, ut putet substitutum etiam patris onera subiturum.
[乌尔比安,论议书第四卷] 尤里安在《学说汇纂》第二十六卷中写道,如果被监护人放弃了父亲的遗产,随后有人成为了他的继承人,除非该人是他的替补继承人,否则不应强迫其对父亲的债权人承担责任。 因为尤里安倾向于认为,替补继承人也将承担父亲的债务。
quae sententia a Marcello recte notata est: impugnat enim utilitatem pupilli, qui ipse saltem potest habere successorem: metu enim onerum patris timidius quis etiam impuberis hereditatem adibit.
这一观点被马尔切卢斯正确地指出了:因为它损害了被监护人的利益,而被监护人本身至少是可以拥有继承人的;因为出于对父亲债务的恐惧,人们在接受未成年人的遗产时也会更加迟疑。
alioquin, inquit, et si frater fuit, omissa causa testamenti ab intestato possidebit hereditatem et quidem impune: nec enim uidetur uoluisse fraudare edictum, qui sibi prospicit, ne oneribus patris pupilli hereditas implicaretur.
马尔切卢斯说,否则,即使他是兄弟,他也会在放弃遗言诉由的情况下,通过无遗嘱继承来占有遗产,并且确实不受惩罚。 因为,为自己着想、以免被监护人的遗产被卷入父亲债务的人,不应被视为意图欺诈告示。
sed quod in fratre scripsit, credo ita intellegendum, si non impuberis frater fuit, sed testatoris: ceterum utique si frater a patre fratri substitutus impuberi sit, sine dubio necessarius heres existet.
但是,关于他对兄弟所写的内容,我相信应当这样理解:如果他不是未成年人的兄弟,而是立遗嘱人(即父亲)的兄弟;然而,如果兄弟是由父亲为未成年的兄弟指定的替补继承人,他毫无疑问将成为必要继承人。
§29.2.42.1Si in societate, quam uiuo patre inchoauerat, filius post mortem patris perseuerauerit, Iulianus recte distinguit interesse, utrum rem coeptam sub patre perficit an nouam inchoauit: nam si quid nouum in societate inchoauit, non uideri miscuisse hereditati patris scripsit.
如果儿子在父亲去世后,继续留在父亲生前所开始的合伙关系中,尤里安正确地指出了其间的区别,即他是在完成在父亲主持下开始的事务,还是开始了新的事务:因为尤里安写道,如果他在合伙中开始了任何新的事务,他就不被视为介入了父亲的遗产。
§29.2.42.2Si seruum paternum filius manumiserit, sine dubio miscuisse se paternae hereditati uidebitur.
如果儿子解放了父亲的奴隶,毫无疑问,他将被视为介入了父亲的遗产。
§29.2.42.3Proponebatur filius a patre de castrensi peculio seruos comparasse eosque a patre manumittere rogatus, cum heres esset ab eo institutus: quaerebatur, si se abstinuisset paterna hereditate eosque manumisisset, an miscuisse se paternae hereditati uideatur.
设想了以下案例:儿子用自己的特有兵营财产购买了奴隶,当他被父亲指定为继承人时,被父亲请求解放这些奴隶。 有人问,如果他放弃了父亲的遗产并解放了他们,他是否被视为介入了父亲的遗产。
dicebamus, nisi euidenter quasi heres manumiserit, non debere eum calumniam pati, quasi se miscuerit hereditati.
我们过去常说,除非他显然是以继承人的身份解放他们的,否则他不应当因被指控介入遗产而遭受不公对待。

词汇与语法注释

  1. §29.2.42.prdeinde ei aliquis heres exstitisset — 'ei' 为与格代词,指代前文的 'pupillus'。该场景描述了被监护人(未成年人)死亡,且有人作为其继承人出现('exstitisset')的情况(通常是通过父亲遗嘱中指定的“被监护人替补继承人”)。
  2. §29.2.42.promissa causa testamenti — 夺格绝对(ablative absolute)结构,意为“放弃遗嘱诉由”。指替补继承人为避免沉重的债务(父亲的负担)而故意拒绝基于遗嘱的继承,转而选择以无遗嘱继承('ab intestato')的身份占有遗产的法律规避行为。
  3. §29.2.42.3eosque a patre manumittere rogatus — 'rogatus' 是修饰主语('filius')的完成被动分词,带有名词不定式 'manumittere',表示信托遗赠(fideicommissum)下的义务要求(“被请求解放他们”)。'a patre' 修饰 'rogatus',表示该请求来自父亲。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §29.2.42.pr-29.2.42.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:29.2.42.pr-29.2.42.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。