[ULPIANUS libro nono ad Sabinum. ] §29.2.35.prSi quis heres institutus ex parte, mox Titio substitutus, antequam ex causa substitutionis ei deferatur hereditas, pro herede gesserit, erit heres ex causa quoque substitutionis, quoniam inuito quoque ei adcrescit portio.
[乌尔比安,萨比努斯评注第九卷] 如果有人被指定为部分遗产的继承人,随后又被指定为蒂蒂乌斯的代位继承人,在因代位原因而向他授予遗产之前,他已作为继承人行事,那么他也将因代位原因而成为继承人,因为即使对于不情愿的人,份额也会合并给其。
idem dico et si filius familias uel seruus iussu domini uel patris adierint hereditatem, mox emancipatus uel manumissus ex causa substitutionis adeant: erunt namque heredes: sunt enim appendices praecedentis institutionis.
我也同样认为,如果家子或奴隶根据父亲或主人的命令接受了继承,随后在获得自立或解放后,因代位原因而接受继承:因为他们将成为继承人,因为这些是先前指定的附属物。
§29.2.35.1Si exclusus per condicionem sibi datam pater filium iussit adire, dicendum erit eum non quaesisse suam portionem.
如果父亲因针对他自身设定的条件而被排除,却命令其子接受继承,应当认为他没有取得他的份额。
§29.2.35.2Sed si ex duobus filiis unum iusserit, debebit et alium filium iubere adire.
但是,如果他命令两个儿子中的一个,他亦应当命令另一个儿子接受继承。