Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §29.2.30.pr-29.2.30.8

遗腹子致遗嘱失效风险下的继承承认

第 4433 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了在遗腹子可能使遗嘱失效的情况下接受继承的准则,并分析了继承人对怀孕情况的主观认识和客观事实对取得继承的影响。

[ULPIANUS libro octauo ad Sabinum. ] §29.2.30.prCum quidam legationis causa absens filium heredem institutum non potuisset iubere adire in prouincia agentem, diuus Pius rescripsit consulibus subuenire ei oportere mortuo filio, eo quod rei publicae causa aberat.
[乌尔比安,萨宾评注第八卷]\n\n当某人因使节事务不在家,未能命令在行省内活动的、被指定为继承人的儿子接受继承,而在儿子死后,神君皮乌斯给执政官们写了批复,认为应当予以救济,因为他是为了公共事务而不在家。
§29.2.30.1Quod dicitur: 'proximus a filio postumo heres, dum mulier praegnas est aut putatur esse, adire hereditatem non potest: sed si scit non esse praegnatem, potest' accipe proximus a uentre, qui suum heredem pariturus est.
\n\n所谓‘在遗腹子之后的顺位继承人,只要妇女怀孕或被认为怀孕,就不能接受继承;但如果他确知她没有怀孕,则可以接受’,应理解为该顺位紧接在即将产下其自权继承人的母腹之后。
et non solum ad testatos haec uerba, uerum ad intestatos quoque pertinent.
且这些话不仅适用于遗嘱继承,也适用于无遗嘱继承。
et in eo uentre idem accipias, qui legitimum uel consanguineum pariturus est, quoniam mortis tempore qui in utero est, quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum si fuerit editus, pro iam nato habetur.
对于该母腹,你也应当同样理解为即将产下法定继承人或同父同胞继承人的母腹,因为在死亡时处于母腹中的人,只要涉及到给后顺位者造成延迟,以及在他出生时为自己腾出位置,就被视为已经出生。
idemque et per bonorum possessionem edictalem denique praetor uentrem mittit in possessionem.
同样地,根据告示所规定的财产占有,大法官最终会将母腹置于占有之中。
§29.2.30.2Siue igitur putem praegnatem siue sit re uera praegnas, quae eum paritura est qui suus heres futurus est, adire hereditatem non possum, quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum, nisi si proponas uentrem institutum uel exheredatum.
\n\n因此,无论我是认为她怀孕了,还是事实上她真的怀孕了(她将产下未来的自权继承人),我都不能接受继承,因为这处于遗嘱行将失效的状态,除非你假定该腹中胎儿已被指定为继承人或被剥夺了继承权。
§29.2.30.3Quod dicitur 'si putetur esse praegnas', sic accipiendum est, si dicat se praegnatem.
\n\n所谓‘如果被认为怀孕’,应当这样理解:如果她自己说她怀孕了。
quid ergo, si ipsa non dicat, sed neget, alii dicant praegnatem esse? adhuc adiri hereditas non potest: finge obstetrices dicere.
那么,如果她自己不这么说,反而予以否认,但别人说她怀孕了呢? 此时仍然不能接受继承:设想助产士们这样说。
quid si ipse putat solus? si iusta ratione ductus, non potest adire: si secundum multorum opinionem, potest.
如果仅是他自己这样认为呢? 如果是基于正当理由,他不能接受继承;如果是根据许多人的意见,他可以。
§29.2.30.4Quid ergo si praegnas fuit, cum putaret heres non esse praegnatem et adiit, mox abortum factum est? procul dubio nihil egerit.
\n\n那么,如果她怀孕了,而继承人认为她没有怀孕并接受了继承,随后发生了流产,情况又如何? 毫无疑问,他的行为是无效的。
totiens igitur ei sua praesumptio proficit, quotiens concurrit cum ueritate.
因此,他的推断只有在与事实相符时,才能对他有利。
§29.2.30.5Sed et si ipsa mulier heres instituta sit, quae se praegnatem fingit, adeundo adquiret hereditatem: per contrarium non adquiret, si se putet praegnatem, cum non sit.
\n\n但如果假装怀孕的妇女本人被指定为继承人,她通过接受将取得继承;相反,如果她认为自己怀孕了,而实际上并未怀孕,则她不能取得。
§29.2.30.6Suum heredem certum est ex asse heredem esse, etsi putat esse praegnatem mulierem, quae non est praegnas.
\n\n确定的是,自权继承人继承全部财产,即使他认为该妇女怀孕了,而她实际上并未怀孕。
quid si unum in utero habeat, an ex parte dimidia sit heres, siue institutum postumum proponas siue intestatum patrem decessisse? quod et Sextum Pomponium opinatum Tertullianus libro quarto quaestionum refert: putasse enim, sicuti cum uacuo utero suus ex asse heres est, ita et cum unum gerit nec per naturam humanae condicionis alium partum formare potest (quod quidem post certum tempus conceptionis eueniet), ex parte dimidia et ignorantem fore heredem, non ex quarta, ut Iulianus putat.
那么,如果她腹中怀有一个胎儿,无论你是假定遗腹子已被指定为继承人,还是父亲无遗嘱死亡,他是否继承二分之一的份额? 泰尔图里阿努斯在《问题集》第四卷中提到,塞克斯图斯·蓬波尼乌斯也是这样认为的:因为他认为,正如当母腹空无时,自权继承人继承全部财产一样,当她怀有一个胎儿,且根据人类生理条件的自然规律不能再形成另一个胎儿时(这在受孕后的特定时间之后确实会发生),即使在不知情的情况下,他也将继承二分之一的份额,而非如尤里安所认为的四分之一。
§29.2.30.7Scientia autem uel opinio, si filius familias uel seruus instituti sunt, utrum ipsorum an domini uel patris accipienda sit? finge patrem putasse praegnatem, filium certum esse fingere et sic adire, an adquirat hereditatem? puto adquirere: sed contra non adquirere.
\n\n然而,如果家子或奴隶被指定为继承人,其知识或意见应当以他们自己的为准,还是以家主或家父的为准? 设想父亲认为她怀孕了,而儿子确信她是假装的并据此接受了继承:他是否取得继承? 我认为他取得;但在相反的情况下,他不能取得。
§29.2.30.8Si certus sum non esse falsum testamentum uel irritum uel ruptum, licet dicatur esse, possum adire hereditatem.
\n\n如果我确信遗嘱并非伪造、失效或被撤销,尽管有人这样说,我仍可以接受继承。

词汇与语法注释

  1. 29.2.30.prmortuo filio — mortuo filio 是由名词 filius 和过去分词 mortuus 组成的“夺格绝对结构”(ablative absolute),表示伴随情况或原因(“由于儿子已经死亡”或“在儿子死后”)。它在语法上独立于主句的动词 oportere 和与格的 ei(父亲)。
  2. 29.2.30.1quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum — 介词 ad 引导的两个宾格动形容词(gerundive)结构并列,并受句首 quantum(关于……)的修饰。inferioribus(给后顺位者)是修饰 moram faciendam(造成延迟)的与格,而 sibi(为他自己)是修饰 locum faciendum(腾出位置)的与格。
  3. 29.2.30.2in eo est, ut rumpatur testamentum — 无人称表达 in eo est 引导一个带有虚拟语气(rumpatur)的 ut 从句,表示某种紧迫的状态或结果局势(“处于遗嘱行将失效的状态”或“遗嘱即遭撤销”)。
  4. 29.2.30.7puto adquirere: sed contra non adquirere — 这是依赖于主动词 puto 的宾格不定式(AcI)结构,其逻辑主语宾格(此处为 filium)被省略。连词 sed 引导的 contra 意为“相反地”(指相反的情形,例如父亲确信而儿子误认),其后的 non adquirere 同样受 puto 支配。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §29.2.30.pr-29.2.30.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:29.2.30.pr-29.2.30.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。