[IDEM libro septimo ad Sabinum. ] §29.2.21.prSi quis extraneus rem hereditariam quasi subripiens uel expilans tenet, non pro herede gerit: nam admissum contrariam uoluntatem declarat.
[同上,萨宾评注第七卷] 如果某个外人把遗产当作是偷窃或掠夺般占有着,他并不是作为继承人管理遗产;因为所犯下的不法行为表明了相反的意图。
§29.2.21.1Interdum autem animus solus eum obstringet hereditati, ut puta si re non hereditaria quasi heres usus sit.
然而,有时仅凭意图就会使他受遗产约束,例如,如果他把非遗产的财产当作继承人一样加以使用。
§29.2.21.2Sed ita demum pro herede gerendo adquiret hereditatem, si iam sit ei delata: ceterum ex quibus causis repudiantem nihil agere diximus, ex isdem causis nec pro herede gerendo quicquam agere sciendum est.
但只有在遗产已经向他提示的情况下,他才能通过作为继承人管理遗产来取得继承权;至于其他方面,必须知道,基于我们曾说过的使放弃继承者所做行为无效的相同原因,基于这些相同原因,他通过作为继承人管理遗产也无法实现任何法律效果。
§29.2.21.3Si quis partem ex qua institutus est ignorauit, Iulianus scribit nihil ei nocere, quominus pro herede gereret.
如果某人不知道自己被指定继承的份额,尤里安写道,这并不妨碍他作为继承人管理遗产。
quod et Cassius probat, si condicionem, sub qua heres institutus est, non ignorat, si tamen exstitit condicio, sub qua substitutus est.
卡西乌斯也赞同这一点,只要他并非不知道自己被指定为继承人所依凭的条件,但在他作为置换继承人所依凭的条件已经成就的情况下。
quid tamen si ignorat condicionem exstitisse? puto posse adire hereditatem, quemadmodum si ignoret, an coheredis, cui substitutus est, repudiatione portio ei delata sit.
然而,如果他不知道条件已经成就,那又该如何? 我认为他能够接受继承,就像他不知道是否由于他所置换的共同继承人放弃继承而使份额提示给他一样。