Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §29.1.38.pr-29.1.38.1

退役后一年内死亡及重新服役时的军人遗嘱效力

第 4397 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本部分讨论了退役后一年内死亡时军人遗嘱的有效性问题,以及在该有效期限内重新服役时遗嘱效力的特殊处理原则。

[IDEM libro octauo quaestionum.
[同人,著于《疑义集》第八卷。
] §29.1.38.prQuod dicitur, si miles intra annum quam missus est decesserit, ualere eius testamentum quod iure militari fecerat, uerum est, etiamsi post annum condicio institutionis exstiterit, mortuo eo intra annum.
] 俗云:若军人在退役后一年内死亡,则其依据军法所立的遗嘱有效。 此说即便在一年之后继承人指定的条件才成就时亦属真实,只要该军人是在一年之内死亡的。
et ideo si heredi filio substituerit, nihil interest, quando filius moriatur: sufficit enim patrem intra annum obisse.
因此,若为其继承人儿子指定了替换继承人,则儿子何时死亡并无关系:因为父亲在一年之内死亡已足。
§29.1.38.1Miles testamentum fecerat, deinde non ignominiae causa missus rursum cinctus est in alia militia: quaerebatur, an testamentum eius, quod in militia fecerat, ualeret.
某军人曾立遗嘱,后因非不名誉之原因退役,此后又在另一兵役中重新服役:现问,其在兵役期间所立的遗嘱是否有效。
quaesiui, utrum iure militari an communi iure testatus est.
我曾询问:他是依军法还是依普通法立下遗嘱的。
et si quidem communi iure testatus est, nulla dubitatio est, quin ualeat.
若其确是依普通法立下遗嘱,则其有效毫无疑问。
sed si ut miles fecisset testamentum, agitare coepi, quando adsumptus fuisset, postquam desiit in numeris esse, utrum intra annum an post annum: cognoui intra annum eum adsumptum.
但若他是作为军人立下遗嘱,我便开始探讨:在其脱离军籍后,于何时被重新编入,是在一年之内还是在一年之后。 我得知其是在一年之内被重新编入的。
ergo si, cum adhuc iure militari ualeret, rursus eodem iure posset testari, numquid etiam post annum eo mortuo ualeat testamentum? me mouebat, quod alia militia est posterior: sed humanius est dicere ualere testamentum, quasi coniuncto munere militiae.
因此,若在遗嘱依军法仍然有效期间,他本可再次依同法立遗嘱,那么即使他在退役后一年之后死亡,该遗嘱是否仍然有效? 令我感到为难的是,后一段兵役是另一段不同的兵役;但较为仁慈的说法是认定该遗嘱有效,视同两段兵役的职务合并一致。
non loquor de eo, qui uoluit ualere testamentum etiam adsumptus: hic enim quasi in militia sequenti fecit testamentum exemplo eius, qui paganus fecit, deinde militare coepit.
我非指那些在重新编入后仍希望该遗嘱有效之人:因为此类人,就如同平民立下遗嘱后开始服兵役的先例一样,视同其已在后一段兵役中立下了遗嘱。

词汇与语法注释

  1. §29.1.38.printra annum quam — 这里的 'quam' 并非关系代词,而是与前置词 'intra' 及 'annum' 结合,作为连词性表达,表示“在……之后的一年内”(等同于 'intra annum postquam')。
  2. §29.1.38.prheredi filio substituerit — 动词 'substituerit'(源自 'substituere')指罗马法中的“指定替换继承人(substitutio)”,支配与格 'heredi filio',意为“为作为继承人的儿子指定他人作替代人”。
  3. §29.1.38.1desiit in numeris esse — 'in numeris esse' 是军事与法律惯用语,意为“在编制中、属现役”;与 'desiit'(停止)连用,表示“退役、脱离军籍”。
  4. §29.1.38.1me mouebat — 动词 'mouebat'(源自 'mouere')常用于法律家表达其面临的解释上的疑问或疑虑,意为“打动了我”或“使我感到为难”。其主语是后文的 'quod' 从句。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §29.1.38.pr-29.1.38.1. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:29.1.38.pr-29.1.38.1

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。