[ULPIANUS libro octauo ad Sabinum.
[乌尔比安,在《论萨宾》第八卷。
] §28.7.4.prSi qui ita sint instituti: 'si socii una bonorum meorum permanserint usque ad annos sedecim, heredes sunto', inutilem esse institutionem secundum uerborum significationem Marcellus ait: Iulianus autem, quoniam et ante aditam hereditatem iniri societas potest quasi rei futurae, ualere institutionem, quod est uerum.
] 如果有人被如此指定:“如果他们作为我财产的合伙人共同维持至十六年,则他们应当成为继承人”,马尔切鲁斯认为,根据词句的字面含义,该指定是无效的;但尤里安认为,因为即使在接受继承之前,也可以像对待未来的事务一样结成合伙关系,所以该指定是有效的,这是正确的。
§28.7.4.1Idem Iulianus scribit eum, qui ita heres institutus est, si seruum hereditarium non alienauerit, cauentem coheredi implere condicionem: ceterum si solus heres scriptus sit, sub impossibili condicione heredem institutum uideri: quae sententia uera est.
同一个尤里安写道,如果有人被指定为继承人,其条件为“如果不转让遗产中的奴隶”,则他通过向共同继承人提供保证来满足该条件;但如果他被指定为唯一继承人,则他被视为是在不可能的条件下被指定为继承人:这一观点是正确的。