[PAPINIANUS libro tertio decimo quaestionum.
[帕比尼安,《问题集》第十三卷。
] §28.7.28.prSi filius sub condicione heres erit et nepotes ex eo substituantur, cum non sufficit sub qualibet condicione filium heredem institui, sed ita demum testamentum ratum est, si condicio fuit in filii potestate, consideremus, numquid intersit, quae condicio fuerit adscripta, utrum quae moriente filio impleri non potuit, ueluti 'si Alexandriam ierit, filius heres esto' isque Romae decessit, an uero quae potuit etiam extremo uitae momento impleri, ueluti 'si Titio decem dederit, filius heres esto', quae condicio nomine filii per alium impleri potest.
] 如果儿子在附条件的情况下成为继承人,且其子(孙辈)被指定为他的替补继承人——既然儿子在任何条件之下被指定为继承人并不足够,而只有在条件属于儿子的能力范围内时,遗嘱才被视为有效——那么让我们考虑一下,所附加的条件究竟是什么,这是否存在差别:是那种在儿子死亡时无法被履行的条件(例如“如果他去亚历山大里亚,让儿子成为继承人”,而他在罗马去世);还是那种即使在生命的最后时刻也能被履行的条件(例如“如果他给提图斯十个单位,让儿子成为继承人”,这一条件可以通过他人以儿子的名义来履行)。
nam superior quidem species condicionis admittit uiuo filio nepotes ad hereditatem, qui si neminem substitutum haberet, dum moritur, legitimus patri heres exstiterit, argumentoque est, quod apud Seruium quoque relatum est: quendam enim refert ita heredem institutum, si in Capitolium ascenderit, quod si non ascendisset, legatum ei datum, eumque antequam ascenderet mortem obisse: de quo respondit Seruius condicionem morte defecisse ideoque moriente eo legati diem cessisse.
因为前一种条件确实在儿子生存期间就接纳孙辈继承遗产;该儿子如果没有任何替补继承人,在其死亡时,本会作为其父的法定继承人出现。 而在塞尔维乌斯那里被记述的一个案例也以此为证:他记载某人被如此指定为继承人,“如果他登上卡皮托林山”,但如果他没有登上,则给予他一份遗赠,而他在登上之前就去世了。 对此,塞尔维乌斯解答说,该条件因死亡而未能成就,因此在他死亡时,遗赠的权利便已产生。
altera uero species condicionis uiuo filio non admittit nepotes ad hereditatem, qui substituti si non essent, intestato auo heredes existerent: neque enim filius uideretur obstitisse, post cuius mortem patris testamentum destituitur, quemadmodum si exheredato eodem filio nepotes, cum filius moreretur, heredes fuissent instituti.
然而,后一种条件在儿子生存期间并不接纳孙辈继承遗产;这些孙辈如果没有被指定为替补继承人,在祖父无遗嘱死亡时,本会作为继承人出现。 因为,在儿子死后父亲的遗嘱即告失效,该儿子并不会被视为构成了阻碍,这正如同在剥夺该儿子的继承权时,孙辈在儿子死亡时被指定为继承人的情形一样。