[LABEO libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum.
[拉贝奥,《遗稿集》第二卷,亚沃勒努斯编缩本。
] §28.7.20.prMulier, quae uiro suo ex dote promissam pecuniam debebat, uirum heredem ita instituerat, si eam pecuniam, quam doti promisisset, neque petisset neque exegisset.
] 一位向丈夫欠着承诺作为嫁妆的款项的妇女,指定她的丈夫为继承人,条件是:“如果他既未请求也未征收她为嫁妆所承诺的这笔款项”。
puto, si uir denuntiasset ceteris heredibus per se non stare, quo minus acceptum faceret id quod ex dote sibi deberetur, statim eum heredem futurum.
我认为,如果丈夫向其他继承人声明,未能对因嫁妆而应向他支付的款项作出免除并非由于他自身的原因,他将立即成为继承人。
quod si solus heres institutus esset in tali conditione. dicione, nihilo minus puto statim eum heredem futurum, quia ἀδύνατος condicio pro non scripta accipienda est.
但如果是他在这种条件下被指定为唯一继承人,我仍然认为他将立即成为继承人,因为不可能的条件应当被视为未曾写入。
§28.7.20.1Si quis hereditarium seruum iussus est manumittere et heres esse, quamuis, si manumiserit, nihil agat, tamen heres erit: uerum est enim eum manumississe: sed post aditionem libertas seruo data secundum uoluntatem testatoris conualescit.
如果某人被命令解放属于遗产的奴隶并成为继承人,即使他若进行了解放,该行为并无效果,但他仍将成为继承人;因为他确实已经进行了解放:但在接受继承之后,根据遗嘱人的意愿,给予该奴隶的自由便具有了效力。
§28.7.20.2Si quis te heredem ita instituit, si se heredem instituisses aut quid sibi legasses, nihil interest, quo gradu is a te heres institutus uel quid ei legatum sit, dummodo aliquo gradu id te fecisse probes.
如果有人指定你为继承人,条件是“如果你指定他为继承人,或者向他遗赠了某些财产”,那么他被你指定为第几顺位的继承人或者向他遗赠了什么并不重要,只要你证明你在某种顺位上确实这样做过即可。