[PAPINIANUS libro sexto decimo quaestionum.
[帕比尼安,在《解答集》第十六卷。
] §28.7.15.prFilius, qui fuit in potestate, sub condicione scriptus heres, quam senatus aut princeps improbant, testamentum infirmet patris, ac si condicio non esset in eius potestate: nam quae facta laedunt pietatem existimationem uerecundiam nostram et, ut generaliter dixerim, contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est.
] 处于家父支配权下的儿子,若在元老院或皇帝所不赞同的条件下被指定为继承人,可以使父亲的遗嘱失效,如同该条件非其力所能及一般;因为,那些伤害我们的孝道、名誉、羞耻心,且一般而言违反善良风俗的行为,应当被认为是我们无法做到的。