[ULPIANUS libro quarto ad Sabinum. ] §28.6.8.prQui liberis impuberibus substituit, aut pure aut sub condicione solet substituere.
[乌尔比安,《论萨比努斯》第四卷] 为未成年子女进行代替指定的人,通常是无条件地或附条件地进行代替指定。
pure sic: 'si filius meus intra pubertatem decesserit, Seius heres esto': siue Seius iste heres institutus sit et impuberi substitutus, nullam habet condicionem, siue solum substitutus.
无条件地,如:‘若我的儿子在成年之前死亡,让塞尤斯成为继承人。 ’无论这个塞尤斯是被指定为继承人且为未成年人代替指定,还是仅被代替指定,这没有任何条件。
sub condicione autem institutum si substituat, id est 'si mihi heres erit', non alias existet heres ex substitutione, nisi et ex institutione heres fuerit.
但如果他为附条件被指定的人进行代替指定,即‘如果他成为我的继承人’,除非他通过被指定也成为了继承人,否则他不能通过代替指定成为继承人。
cui similis est et haec substitutio: 'quisquis mihi ex supra scriptis heres erit': habet enim in se eandem condicionem similem superiori.
与此相似的还有这种代替指定:‘在上述所写之人中,无论谁成为我的继承人’;因为这在自身中包含着与上述相似的相同条件。
H §28.6.8.1aec uerba: 'quisquis mihi heres erit, idem impuberi filio heres esto' hunc habent sensum, ut non omnis qui patri heres exstitit, sed is qui ex testamento heres exstitit substitutus uideatur: et ideo neque pater, qui per filium, neque dominus, qui per seruum exstitit, ad substitutionem admittetur, neque heredis heres, quia non ex iudicio ueniunt.
这些话:‘无论谁成为我的继承人,该同一人也应成为我未成年儿子的继承人’具有以下含义:并非每个成为父亲继承人的人,而是根据遗嘱成为继承人的人,才被视为被代替指定。 因此,既不能准许通过儿子成为继承人的父亲,也不能准许通过奴隶成为继承人的主人参与代替指定,亦不能准许继承人的继承人,因为他们并非出自[立遗嘱人的]意愿。
partes quoque eaedem ad substitutos pertinent, quas in ipsius patris familias habuerunt hereditate.
此外,代替指定继承人所享有的份额,与他们在该家父自身的遗产中所拥有的份额相同。