[PAULUS libro nono quaestionum. ] §28.6.43.prEx facto quaeritur: qui filium habebat mutum puberem, impetrauit a principe, ut muto substituere ei liceret, et substituit Titium: mutus duxit uxorem post mortem patris et nascitur ei filius: quaero, an rumpatur testamentum.
[保罗,摘自《疑问集》第九卷] 从事实中提出问题:某人有一个已成年但口哑的儿子,他向皇帝请求并获得许可,允许他给该哑子指定替换继承人,并指定了提修斯。 在父亲死后,该哑子娶了妻子,并生了一个儿子。 我问,遗嘱是否被撤销。
respondi: beneficia quidem principalia ipsi principes solent interpretari: uerum uoluntatem principis inspicientibus potest dici eatenus id eum tribuere uoluisse, quatenus filius eius in eadem ualetudine perseuerasset, ut, quemadmodum iure ciuili pubertate finitur pupillare testamentum, ita princeps imitatus sit ius in eo, qui propter infirmitatem non potest testari.
我回答:皇帝们自己确实习惯于解释皇帝的恩赐;但对于审视皇帝意图的人来说,可以说,他只在如下限度内希望授予此权利:即他的儿子持续处于同样的健康状态,以便就像在市民法中未成年人遗嘱因达到成年而终止一样,皇帝在由于身体缺陷而不能制作遗嘱的人身上模仿了这一法律。
nam et si furioso filio substituisset, diceremus desinere ualere testamentum, cum resipuisset, quia iam posset sibi testamentum facere: etenim iniquum incipit fieri beneficium principis, si adhuc id ualere dicamus: auferret enim testamenti factionem homini sanae mentis.
因为即使他是给一个疯子儿子指定了替换继承人,我们也会说,在他恢复理智时遗嘱便失去效力,因为他现在可以自己制作遗嘱了;实际上,如果我们说它仍然有效,皇帝的恩赐就开始变得不公正,因为它会夺走一个精神健全之人的遗嘱制作权。
igitur etiam adgnatione sui heredis dicendum est rumpi substitutionem, quia nihil interest, alium heredem institueret ipse filius postea an iure habere coepit suum heredem: nec enim aut patrem aut principem de hoc casu cogitasse uerisimile est, ut eum, qui postea nasceretur, exheredaret.
因此,还应当说,由于自权继承人的出生,替换继承人的指定亦被撤销,因为儿子自己随后指定他人为继承人,还是在法律上开始拥有自己的自权继承人,这并无区别:因为父亲或皇帝都不可能考虑过这种情况,以至于要将随后出生的人废除继承权。
nec interest, quemadmodum beneficium principale intercedat circa testamenti factionem, utrum in personam unius an complurium.
皇帝的恩赐如何在遗嘱制作权方面介入,无论是针对一人还是多人的法律人格,也并无关系。
§28.6.43.1Item quaero, si ita facta proponatur substitutio: 'filius meus si intra decem annos decesserit, Titius heres esto, si intra quattuordecim, Maeuius' filiusque octo annorum decesserit, utrum Titius solus ex substitutione ei heres erit an et Maeuius, quia certum est et intra decem et intra quattuordecim annos filium decessisse.
同样我问,如果替换继承人的指定被提议为如下方式:“我的儿子如果十岁以内死亡,提修斯为继承人;如果十四岁以内,梅维乌斯(为继承人)”,而八岁的儿子死亡了,是否只有提修斯因替换继承而成为他的继承人,还是梅维乌斯也是,因为可以肯定儿子既在十岁以内也在十四岁以内死亡。
respondi omne quidem spatium, quod est intra pubertatem, liberum esse patri ad substituendum filio, sed finis huius pubertas est: magis autem est in utroque eorum tempus suum separatim seruari, nisi contraria uoluntas testatoris aperte ostendatur.
我回答,在达到成年之前的全部期间,对于父亲而言,为儿子指定替换继承人确实是自由的,但其终点是成年;然而,更应当在他们两人中各自的时间被分别遵守,除非立遗嘱人的相反意图被公开示明。
§28.6.43.2Lucius Titius cum haberet filios in potestate, uxorem heredem scripsit et ei substituit filios: quaesitum est, an institutio uxoris nullius momenti sit eo, quod ab eo gradu filii non essent exheredati.
卢修斯·提修斯在其权力下有儿子们时,指定妻子为继承人,并为其替换指定了儿子们。 有问,妻子的指定是否由于儿子们没有从该顺位中被废除继承权而毫无效力。
respondi cum gradum, a quo filii praeteriti sint, nullius esse momenti et ideo, cum idem substituti proponantur, ex testamento eos heredes exstitisse uideri, scilicet quia non totum testamentum infirmant filii, sed tantum eum gradum, qui ab initio non ualuit, sicut responsum est, si a primo sit filius praeteritus, a secundo exheredatus: nihil autem interest, qua ratione secundi heredis institutio ualeat, utrum quia ab eo filius exheredatus est an quia ipse filius substitutus est.
我回答,既然儿子们被遗漏的顺位毫无效力,因此,当同样的人被提议为替换继承人时,他们看起来是依据遗嘱而成为继承人,这显然是因为儿子们并不使整个遗嘱失效,而仅使最初即无效的那个顺位失效,正如在如果儿子在第一顺位中被遗漏,在第二顺位中被废除继承权时所作的解答一样。 至于第二继承人的指定因何种理由有效,无论是由于儿子从中被废除继承权,还是由于儿子自己被替换指定,并无区别。
§28.6.43.3Iulius Longinus pater eos, quos sibi heredes instituerat, filio ita substituit 'quisquis sibi heres esset': unus ex heredibus institutis, qui tacitam fidem accommodauerat, ut non capienti partem ex eo quod acceperat daret, ad substitutionem impuberis admissus utrum pro ea parte, pro qua scriptus fuit, ueniat, an uero pro ea quam cepit, ita ut augeatur eius pars in substitutione? respondi: qui in fraudem legum fidem accommodat, adeundo heres efficitur nec desinet heres esse, licet res quae relictae sunt auferuntur.
父亲朱利叶斯·隆吉努斯将他为自己指定的继承人,以此种方式替换指定给他的儿子:“无论是谁成为他的继承人”。 在指定的继承人中,有一人曾承诺默示信托,即从他所接受的份额中给不具有接受能力的人一部分。 当他被准许参与未成年人的替换继承时,他是以他被写入的份额,还是以他实际取得的份额(来参与),从而使他在替换继承中的份额得以增加? 我回答:为规避法律而承诺信托的人,通过接受继承而成为继承人,并且,即使留下的财产被没收,他也不停止作为继承人。
unde et ex secundis tabulis in tantum heres esse potest, in quantum scriptus esset: satis enim punitus est in eo, in quo fecit contra leges.
因此,依据第二遗嘱(替换继承遗嘱),他也可以在被写入的限度内成为继承人:因为他在违反法律的事情上已经被给予了足够的惩罚。
quin immo etsi desineret heres esse, idem dicerem: quemadmodum intellegendum est in eo qui, cum scriptus esset heres, postquam adisset hereditatem in seruitutem redactus est et postea libertate donatus.
不仅如此,即使他不再是继承人,我也会说同样的话:正如对于那个在被指定为继承人、在接受遗产后沦为奴隶、其后又被赐予自由的人所应当理解的那样。
cui permissum est ad substitutionem uenire, quae ei in testamento fuerat relicta: licet enim hereditatem ex institutione amisit, tamen ex substitutione istam portionem, quantum amisit, percepturum.
他被允许参与遗嘱中留给他的替换继承:因为虽然他失去了因指定而获得的遗产,但他仍将从替换继承中获得他所失去的那一部分。