[IDEM libro singulari de heurematicis. ] §28.6.4.prIam hoc iure utimur ex diui Marci et Ueri constitutione, ut, cum pater impuberi filio in alterum casum substituisset, in utrumque casum substituisse intellegatur, siue filius heres non exstiterit siue exstiterit et impubes decesserit.
[同上,见《论发现物之一卷》] 今基于神圣的马可和维鲁斯的宪令,我们采用这一法律规则:即,当父亲为未成年的儿子针对两种情形之一指定了代替人时,无论该儿子是没有成为继承人,还是成为了继承人但在未成年时夭折,皆应被理解为针对这两种情形都作出了代替指定。
Quod ius ad tertium §28.6.4.1quoque genus substitutionis tractum esse uidetur: nam si pater duos filios impuberes heredes instituat eosque inuicem substituat, in utrumque casum reciprocam substitutionem factam uideri diuus Pius constituit.
这一法律规则似乎也被延伸适用于第三种代替指定:因为如果父亲指定两个未成年的儿子为继承人,并让他们互相代替,神圣的庇护曾规定,应视为针对这两种情形都作出了相互的代替指定。
§28.6.4.2Sed si alter pubes, alter impubes hoc communi uerbo 'eosque inuicem substituo' sibi fuerint substituti, in uulgarem tantummodo casum factam uideri substitutionem Seuerus et Antoninus constituit: incongruens enim uidebatur, ut in altero duplex esset substitutio, in altero sola uulgaris.
但是,如果一个已成年,另一个未成年,并且通过“我将他们互相代替”这一共同表述被互相指定为代替人,则塞维鲁和安东尼规定,应视为仅针对普通情形作出了代替指定:因为这似乎不协调,即在其中一人身上存在双重代替指定,而在另一人身上仅有普通代替指定。
hoc itaque casu singulis separatim pater substituere debebit, ut, si pubes heres non exstiterit, impubes ei substituatur, si autem impubes heres exstiterit et intra pubertatem decesserit, pubes frater in portionem coheredis substituatur: quo casu in utrumque euentum substitutus uidebitur, ne, si uulgari modo impuberi quoque substituat, uoluntatis quaestionem relinquat, utrum de una uulgari tantummodo substitutione in utriusque persona sensisse intellegatur: ita enim in altero utraque substitutio intellegitur, si uoluntas parentis non refragetur.
因此,在此种情形下,父亲应当为每个人分别指定代替人,以至于,如果已成年的儿子没有成为继承人,未成年的儿子便代替他;但如果未成年的儿子成为了继承人,并在未达成年岁数前夭折,已成年的兄弟便代替其获得该共同继承人的份额:在此种情形下,他将被视为针对这两种情况都被指定为代替人,以免如果他也以普通的方式为未成年的儿子指定代替人,会留下关于意图的疑问,即在两人身上他是否被理解为仅仅意图一个普通的代替指定;因为只有在父亲的意图不对此表示反对的情况下,其中一人的双重代替指定才能被如此理解。
uel certe euitandae quaestionis gratia specialiter in utrumque casum impuberi substituat fratrem: 'siue heres non erit siue erit et intra pubertatis annos decesserit'.
或者至少,为了避免产生疑问,他应当特别针对这两种情形为未成年的儿子指定其兄弟为代替人:“无论其不会成为继承人,还是在成为继承人后但在达到成年岁数前夭折”。